Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

est in hunc modum, quod licet condam Thomas filius Bechk de Zantho porcionem suam possessionariam de possessione Ziluas vocata in comitatu Kezepzolnok existentis habitam sibi pro triginta sex florenis presentis nove monete pignori obliga­verit, quia tamen Stephanus filius Bechk de prefata Zantho sibi de prescriptis triginta sex florenis novis plene et integre satisfecisset et eosdem persolvisset, ideo ipse eandem porcio­nem possessionariam prefati condam Thome fratris eiusdem Stephani ipsi Stephano remisisset et remisit coram nobis. Dátum in festő beatorum Philippi et Jacobi apostolorum, anno domini millesimo quadringentesimo vicesimo tercio. Papír eredetije hátára nyomott pecsét töredékeivel a Becsky-család levéltárában. 1423 május 24. A csanádi káptalan előtt Balog János fiai Árpád biharmegyei birtokot 300 ezüst márkáért eladják Csáky Miklósnak és Györgynek. Capitulum ecclesie Chanadiensis omnibus christifideli­bus presentibus pariter et futuris harum noticiam habituris salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Benedictus et Stephanus dicti Balog, filii Johannis similiter Balog de Waran, item Ladis­laus filius eiusdem Stephani de eadem coram nobis persona­liter constituti onera vero et gravamina Georgii et Johannis filiorum eiusdem Stephani, si in infrascriptis processu tempo­rum persistere nollent, super se assumpmendo vive vocis ora­culo sponte confessi sunt in hunc modum, quod ipsi possessio­nem ipsorum Árpad vocatam in comitatu Byhoriensi existen­tem ipsos omnis iuris titulo concernentem cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis quovis nominis vocabulo vocitatis ad eandem spectantibus sub eisdem veris et antiquis metis, quibus eadem per ipsos et ipsorum predecessores hactenus tenta fuisset et possessa, magnificis viris dominis Nicolao de Chaak wayvode Transsil vanensi ac Georgio filiis Stephani de eadem alias comiti Siculorum pro trecentis mar­cis argenti fini et puri ponderis Budensis ab eisdem, ut dixe­runt, plene habitis et receptis perpetuo et irrevocabiliter ven­didissent et tradidissent vendideruntque et tradiderunt coram

Next

/
Oldalképek
Tartalom