Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

nalis pridem Siculorum nostrorum nunc vero Zathmariensis de Vgucha et de Crazna comitatuum comitis, necnon Stephani et Bekch filiorum Stephani de Sydo patruelium fratrum eius­dem Nicolai waywode Felsewmacha et Alsomacha populosas, necnon predia Thas et Iklad integras, item porciones possessio­narias in possessionibus Sydo predicta, quas ipsi vigore colla­cionis sancti Stephani regis Hungarie sanctissime recordacionis sicuti asseritur hucusque possedissent, ac Bathian similiter populosas necnon prediis Keer, ubi ecclesia sub titulo omnium sanctorum constructa haberetur, et Path vocatis omnino in comitatu Pestiensi existentes et apud manus eorum eciam ad presens pacifice et quiete habitas pro utiliori comodo et statu nostre maistatis meliores et apciores fore agnoscentes easdem simulcum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis, signanter terris arabilibus cultis et incultis silvis nemoribus montibus vinearum pratis fenetis aquis piscinis molendinis molendino­rumque locis ecclesiarum patronatibus, signanter monasterii in dicta Sydo fundati de beneplacita voluntate et consensu pre­dictorum Nicolai waywode et fratrum suorum superius nomi­natorum nobis nostrisque successoribus regibus utputa Hun­garie recipientibus perhennaliter et in ewm assumentibus, tum pro eisdem per modum concambii tum etenim pro preclaris fidelitatibus et fidelium serviciorum laudedignis meritis et acceptis complacenciis eorundem expressanter vero per prae­dictum Nicolaum wayvodam nobis et sacre ipsius regni nostri Hungarie corone semper et indefesse exhibitis et impensis, quasdam possessiones nostras regales Margithafalva et Keech Hungaricales ac Dyser Zvnyogd Akor et Lyky Volahales populosas ac praedium Herthygh appellatum habitatoribus destitutum alias in Zolnok et Crazna, nunc vero procuranti­bus prioribus possessoribus earundem, omnino in Byhoriensi comitatibus existentes et habitas similiter cum cunctis earun­dem utilitatibus et pertinenciis, presertim vero terris arabili­bus cultis et incultis prediis semper et ab antiquo ad easdem possessiones pertinentibus silvis signanter glandinosis nemori­bus montibus vinearum pratis fenetis aquis piscinis molen­dinis in fluvio Berekyo ad presens habitis, et que in futurum fieri possent et ecclesiarum patronatibus ceterisque quarum-

Next

/
Oldalképek
Tartalom