Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
Kermesd Mehes Berekbezermen Besenew Zenthyuuan Apathy Orozthelek Wasarhel Thobol Pankota Homrok Inand et Belsők cum omnibus tributis molendinis silvis nemoribus aquis et aquarum cursibus pratis fenilibus terris cultis et incultis et generaliter cum omnibus earundem utilitatibus, quocunque vocabulo vocitatis, in superficiebus predictorum oppidorum et possessionum existentibus et habitis, que nunc sunt, vei in futurum esse possunt, item predia habitatoribus destituta, quocunque nomine appellata, usque modo ad predictum castrum Kereszegh tenta et possessa prefatis domino Nicolao wayvode necnon magistris Ladislao et Mychaeli et per ipsos eorum heredibus et successoribus perpetue et irrevocabiliter divisionaliter cessissent et devenissent tenenda et possidenda. E converso autem castrum Adoryan penes fluvium Berekyo existens, item oppida Zalard Uroch Akos et Zantho ac possessiones Geres Gengh porciones possessionarie in possessionibus Wyfalw Zylwas Kiszantho alio nomine Hydwegh habite, item similiter porcio possessionaria in alia possessione Feleghaz penes predictum fluvium Berekyo existenti habita, item possessiones similiter Adoryaű- JFegwernek NadajvtheJek- item possessiones Wolachales Kechke-Haíh Borzlik Kewagh Kozmafoluua Doborka Tothalmas item similiter Hungaricales possessiones Sether /Vlezewj foluu a et medietas possessionis Kyd modo similiter cum omnibus tributis molendinis silvis nemoribus aquis et aquarum cursibus pratis fenilibus terris cultis et incultis et generaliter cum omnibus earundem utilitatibus, quocunque vocabulo vocitatis in superficiebus predictorum oppidorum et possessionum existentibus et habitis, que nunc sunt vei in futurum esse possunt, item predia habitatoribus destituta, quocunque nomine vocitata, usque modo ad predictum castrum Adoryan usa et possessa, memorato domino Georgio ac predictis filiis eiusdem eorundemque successoribus devenissent divisionaliter et devenerunt coram nobis in sempiternum iure irrevocabili tenende, habende et possidende, item castrum ipsorum Chaak commune et oppidum sub eodem castro similiter Chaak vocatum et possessionem Cheuze in Themesiensi, item possessiones Sydo Macha Bathyan Thaas Paath et Keer et alias ad easdem