Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
in festő beati Martini, item duas marcas in medio quadragesime, residuum vero pecunie pretaxate in festő beati Johannis baptiste solvent homini nostro antedicto. Ceterum ordinavimus, ut in omni articulo causarum a iudicio et iurisdiccione comitis de Scepus pro tempore constituti, iidem caniferi nostri penitus exempti habeantur, preterquam in hiis articulis in quibus Saxones de Leuchei et alii popub liberarum villarum de Scepus coram comite antedicto pro tempore constituto astare tenentur, preterea si qui ex ipsis populis de Sumugy contra aliquem sacramentum facere debet, non in alio loco, sed in ecclesia eorundem ante altare sacramentum facere debeat. Metee autem seu limites dicte terre Sumugy, prout in privilegio domini regis Bele carissimi avi nostri, quod est confirmatum cum privilegio domini regis Ladislai fratris nostri carissimi patruelis, hoc ordine distinguuntur, prima meta est super unum montem, qui vocatur Bechene a parte orientali, inde vádit ad partém meridionalem et transit rivulum, qui vocatur Petune2 ct ibi est meta iuxta virgas, postea transit Hornaad 3 iuxta quendam fossatum et vádit ad unum rivulum, deinde vádit ad magnam viam, que venit de Gumur, et ibi transit magnam viam et vádit per silvam per unam semitam, postea vádit iuxta unum rivulum, qui vocatur Doblica, inde ascendit montem et descendit ad 4 unum rivulum, qui vocatur Lysnicha, de inde iterum transit Hornaad^ et vádit iuxta metam Mathie, inde vádit ad partém occidentalem ad unum pratum, et ibi est meta terrea, postea vádit iuxta finem ville Thamasy et ibi est meta terrea. Inde transit rivulum, qui vocatur Petuna, de inde ascendit ad unum monticulum retro villám maioris Thamasy, inde ascendit ad alium montem, qui vocatur Poya et vádit per montem et ibi descendendo in valle iuxta unum puteum est meta terrea, et sic terminantur. Ut igitur huius nostre ordinacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec ullo unquam tempore possit per quempiam irritum retractari, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri 1 Lewche 2 Pecune 3 Hornad 4 Hiányzik itt: vallem Ezergam, deinde ad rivulum Tysnicha 5 Hornad.