Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
dicti sui privilegii confirmasse adinveniebaíur, et ob hoc ipse Georgius filius Stephani dempta dimidietate dictarum possessionum Kyspachal et Genethe et aliis porcionibus particularibus in eadem Kyspachal et Genethe ante dictam adopcionem prefatis duabus dominabus Elena et Elizabeth vocatis, vigoribus dictorum duorum privilegiorum prefati capituli Waradiensis in ordine quo supra collatis, residuitatem earundem possessionum cum aliis suis iuribus hereditariis et acquisitorüs ex robore prescripti consensus regii prefatis filiis Jakch de iure dare et conferre potuisse agnoscebatur, eaque racione prescripte medietates ipsarum possessionum Kyspachal et Genethe superstitibus ipsius domine Elene, dicte vero alie porciones particulares in eisdem duabus possessionibus contente et in superioribus explicate prelibato Benedicto actori cum hiis, quibus congruit residuitas autem earundem duarum possessionum cum aliis iuribus ipsius Georgii hereditariis et acquisiticiis ex virtute prescripte adopcionis memorato Johanni filio Georgii filii Jakch adiudicari debere nobis et regni nobilibus nobiscum in iudicio sedentibus apparebat, pro eo cum eisdem nobilibus prefatas medietates dictarum possessionum Kyspachal et Genethe superstitibus prefate domine Elene filie sororis annotati Stephani patris ipsius Georgii, reliquas vero particulares porciones in eisdem possessionibus existentes prefate domine Elizabeth matri annotati Benedicti collatas eidem Benedicto cum hiis quibus competit relinquentes, residuumque earundem possessionum Kyspachal et Genethe cum aliis iuribus ipsius Georgii hereditariis et acquisiticiis ipsi Johanni filio Georgii filii Jakch ceterisque suis fratribus ac patri adiudicantes relinquimus etcommittimus sub preseripto titulo adopcionis in perpetuum tenere et habere auctoritate nostra iudiciaria mediante, salvo iure alieno. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes literas nostras privilegiales pendentis autentici sigilli nostri munimine roboratas eisdem Johanni Jakch ac patri et fratribus suis duximus concedendas. Dátum Bude quadragesimo die octavarum festi beati Georgii martyris predictarum, anno domini Mmo quadringentesimo duodecimo. Átírva a váradi káptalannak 1425 július 22-én kiadott másolatában.