Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
1411 márczius 23, Eperjes. Zsigmond király meghagyja, hogy a csütörtökhelyi lakosok felett csakis a falu birája a megyeispán és a huszonnégy város birósága ítélkezzék. Sigismundus Dei gracia Romanorum rex semper augustus Hungarie etc. rex fidelibus nostris universis prelatis baronibus comitibus castellanis quibuslibet eorumque officialibus et tributariis item civitatibus Jiberis villis ipsarumque rectoribus iudicibus et villicis presentes visuris salutem et gráciám. Gravi ex querela fidelium nostrorum universorum civium et hospitum civitatis nostre ad Sanctum Ladislaum in comitatu nostro Scepusiensi sicut nostre detegitur maiestati, quod cum ipsos seu alterum eorum pro acquirendis victuum suorum necessariis regni nostri climata perlustrare contingeret, extunc nonnulli vestri in medio forent homines, qui ipsos seu alterum eorum pro debitis seu offensis aliorum niterentur impedire. Dum vero iusti pro iniustis et innoxii pro reorum excessibus puniri non debeant nec aggravari, igitur vestre fideütati firmissime precipiendo mandamus, quatenus dum et quando et quocienscunque prefatos cives et hospites de Sanctoladislao seu alterum eorum cum rebus suis mercimonialibus pro acquirendis victuum suorum necessarüs regni nostri climata perlustrantes ad tenutas honores possessiones districtus officiolatus seu alia quecunque vestrorum iurisdiccionum loca pervenire contingerit, extunc eosdem ad nullius instanciam in personis iudicare seu ad vestro adstandum iudicatui compeJlere, necnon ipsorum res et bona arestare seu prohiberi facere nullatenus presumatis nec sitis ausi modo aliquali, et signanter pro debitis excessibus vei offensis aliorum. Si quidam quidque accionis seu quescionis contra prefatos cives et hospites de Sanctoladislao haberent, seu habere se pretendunt, hü idem coram iudice et iuratis civibus civitatis eiusdem vei coram comite terrestri et iudicibus vigintiquatuor civitatum legittime prosequantur, qui unicuique querulanti ex parte ipsorum concivium omnimodam satisfaccionem ac meri iuris et iusticie complementum impendere et exhibere tenebuntur, prout dictaverit ordo iuris, et aliud facere non ausuri. Presentes eciam sigillo