Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
et Petrus nostro culmini humiliter et devote, ut idem privilégium ratum gratum et acceptum habendo, nostrisque literis similiter privilegialibus sub presenti novo nostro autentico dupplici sigillo emanandum verbotenus inseri et redigi faciendo, pro eisdem civibus et hospitibus nostris de dicta Zenthlazlo ac ipsorum successoribus universis innovantes perpetuo valiturum dignaremur confirmare, cuius tenor talis est. Átírva 1. Lajos királynak 1364 május 5-én kelt oklevele a csütörtökhelyiek részére és az abban foglalt oklevelek szövege. Nos igitur humillimis et devotis prefatorum utriusque Jacobi et Petri civium nostrorum de dicta Zenthlazlo nostre per ipsos suo et nominibus quibus supra subiective oblatis maiestati, regia pietate exauditis et clementer admissis, prefatum privilégium annotati quondam domini Lodovici regis non abrasum non cancellatum nec in aliqua eius parte viciatum sed omni prorsus suspicionis vicio destitutum, iimo mere et sincere veritatis integritate fulcitum, prcsentibusque de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali insertum, quoad omnes ipsius continencias clausulas et articulos acceptamus approbamus et ratificamus ipsum nichilominus simulcum tenoribus prefati privilegii ac libertatum prerogativis nec non omnibus aliis superius in tenore eiusdem privilegii lucidius expressatis mera auctoritate regia et potestatis plenitudine ac ex certa sciencia nostre maiestatis de consensuque serenissime principis domine Barbare regine conthoralis nostre carissime prelatorum eciam et baronum nostrorum consilio prematuro ac uniformi decreto eorundem pro prefatis civibus et hospitibus nostris de dicta Zenthlazlo ac ipsorum successoribus universis innovantes perpetuo valituras confirmamus presentis seripti nostri patrocinio mediante. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes concessimus literas nostras privilegiales pendentis et auttentici sigilli nostri novi dupplicis munimine roboratas. Dátum (per manus) per manus reverendi in Christo patris domini Eberhardi episcopi Zagrabiensis, aule nostre sumpmi cancellarii, fidelis nostri dilecti, anno domini millesimo quadringentesimo decimo, nono Kalendas Maii, regni autem nostri anno vigesimo secundo. Venerabilibus Szabó: A gr. Csáky család története J.