Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
nacionis titulo perpetuo possidendas contradiccione dictorum nostrorum infidelium non obstante, contradictores vero nostrorum fidelium si qui fuerint, citet ipsos contra memoratum Petrum de Peren nostram in presenciam ad terminum competentem racionem contradiccionis eorum reddituros. Et post hec ipsius possessionarie introduccionis et statucionis seriem cum nominibus contradictorum et citatorum nostrorum fidelium, si qui fuerint, terminoque assignato nobis fideliter rescribatis. Dátum Bude octavo die festi Ascensionis domini, anno eiusdem Mmo quadringentesimo quinto. | 1405 június 4, Buda". Nos igitur preceptis et mandatis ipsius domini nostri regis in omnibus humiliter obedire cupientes ut tenemur, unacum predicto Fabiano de dicta Figed homine regio nostrum hominem videlicet fratrem Johannem presbiterum ad premissa peragenda pro testimonio transmisissemus fide dignum. Tandem iidem ad nos redientes nobis concorditer retulerunt, quod prefatus regius homo dicto nostro testimonio presente feria tercia proxima post festum beati Barnabe apostoli proxime preteriti ad facies predictarum porcionum possessionariarum in dictis possessionibus habitarum accessissent vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis et eisdem presentibus, prefatum dominum Petrum de dicta Peren in dominium earundem introduxisssent, ac easdem eidem et ipsius heredibus universis cum omnibus ipsarum utilitatibus et pertinenciis quibuslibet premisso nove regie donacionis titulo perpetuo possidendas, contradiccione infidelium ipsius regie maiestatis non obstante statuissent, et prout moris est et regni consuetudo, congruis diebus in facie earundem commorando et persistendo. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes literas nostras privilegiales per modum alphabeti intercisas pendentis et autentici sigilli nostri appensione eidem domino Petro et ipsius heredibus universis duximus munimine roboratas. Dátum in octavis festi beati Jacobi apostoli, anno domini supradicto. ABC Hártya eredetije vörös-fekete selyemfodratról függő pecséttel a családi levéltár kassai részében 184. csomó 7. szám alatt.