Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

Gaach vocatas in comitatu dc Beregh habitas apud manus fidelis nostri magnifici viri Petri de Peryn pridem comitis Siculorum nostrorum existentes pro eo, quia ipse multum nobis existunt necessarie, ab ipso Petro de Peryn duximus recipiendas, ideo nunc nolentes, ut preiudicium sibi previa racione generetur, attentis prius multiplicibus fidelium servi­ciorum meritis et preclaris obsequiorum gratuitis obsequiis ipsius Petri, quibus ipse nobis a sceptro nostro regio sub díversis locis et temporibus studuit et adhuc anhelac intre­pide complaceret, volentes igitur premissorum consideracione eundem Petrum aliquantisper pro suis laudedignis servicio­rum meritis regalibus prosequi favoribus, quasdam possessio­nes nostras regias Nagyda Komarach Shesta Shech Makranch et Bodallw vocatas in comitatu Abwyvariensi existentes in modum concambii pro antedictis possessionibus Ignech Chomonya et Gaach apellatis cum omnibus ipsarum pertinen­ciis terris scilicet cultis et incultis silvis nemoribus pratis pa­scuis vineis montibus vallibus paludibus arundinibus fenetis virgultis molendinis piscinis aquis aquarumque decursibus et generaliter cunctis ipsarum proventibus et utilitatibus, quibus hactenus eedem possessiones Nagyda Komarach Shesta Chech Makranch et Bodallow per nos aut quoscunque alios ex nostra annuencia possesse fuissent atque tente, sub eisdem veris me­tis et antiquis de dominorum prelatorum et baronum nostro­rum consilio nove nostre donacionis titulo ac omni eo iure, quo nostre incumbunt collacioni, de manibus nostris regiis eidem Petro de Peryn et per eum Simoni et Johanni filiis suis ipsorumque heredibus et posteritatibus dedimus donavi­mus et contulimus iimo damus donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas possidendas pariter et habendas harum nostrarum testimonio literarum, salvo tamen iure alieno. Presentes eciam dum nobis in specie fuerint reportate, in formám nostri privilegii redigi faciemus. Dátum in Sakolcha in festő beatorum Fabiani et Sebastiani marty­rum, anno domini millesimo quadringentesimo secundo. Hártya eredetije rányomott fedett pecséttel a családi levéltár kassai részében 184. csomó 5. szám alatt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom