Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

et quorum vigoribus huiusmodi castra et eorundem pertinencie ac tenute tenta fuerunt habite et possessa, ad manus nostras non pervenerunt, sicque eisdem litteralibus instrumentis occulte et clandestine reservatis, antiquo dierum posset, per quorundam cavillaciones et pretensas cautelas in iudicio et eciam extra iudi­cium contra formám nostrarum collacionum et provisionis regie temere procedi et attemptari, quod utique in nostrum pre­iudicium et iacturam vergi censeremus et attemptari, volentes igitur cavillacionibus et pretensis cautelis viam precludere pro prescriptis equidem meritoriis et remuneracione revera dignis obsequiis et complacenciis, quibus nostro in conspectu clarue­runt, prelibatos dominum Nicolaum comitem et magistrum Georgium ipsorumque heredes, nostro et successorum nostro­rum regum Hungarie nominibus assumpmimus spondemus iugiter et expresse pollicemur in pleno reali corporali et paci­fico dominio prescriptorum castrorum Kereszegh ac Adryan nominatorum, necnon tenutarum et pertinenciarum eorundem universarum, a cunctis impetitoribus causidicis et actoribus ubique intra et extra iudicium expedire defensare tueri et manutenere indempnes et illesos temporibus successivis uni­versis. Expedit quippe, quod nos et nostri successores eosdem in dictis castris ac tenutis et pertinenciis eorundem universis tanquam in nostra donacione et collacione ac provisione regiis conservemus et tueantur, et ideo de prelatorum et baronum nostrorum consilio prematuro et de plenitudine regie potesta­tis ex certa quoque nostra sciencia super prosecucione accione et impeticione eorundem occasione dictorum castrorum ac tenutarum et pertinenciarum eorundem universarum omnibus et singulis cuiuscunque status condicionis et preheminencie existant, perpetuum siJencium auctoritate regia imponimus per presentes decernentes, ut nullus iudicum et iusticiariorum regni presencium et futurorum prefatos dominum Nicolaum comitem et magistrum Georgium ipsorumque heredes ad cuiuspiam instanciam pretextu et occasione dictorum castro­rum ac tenutarum et pertinenciarum eorundem in toto vei in parte aliquatenus iudicare presumpmat, aut ipsos sive aliquem et ipsis suo astare iudicatui compellere audeat quoquomodo in premissis, itaque predicto casu occurrente non ipsi, sed

Next

/
Oldalképek
Tartalom