Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
de quinque marcis recipiant unum pondus. Similiter statuimus de cera. Currus magni, qui portant peiles bovinas, statuimus, quod solvant dimidium fertonem. Item currus, qui portant tunellam rnellis, dimidium fertonem. Item de petia panni grisei duo denarii exigantur. Item de centum brachiis de pannis lineis duo denarii. Item tempore nove monete, dum celebris est ipsa moneta, de mensura quatuor garlarum unum denarium recipiant. Cum autem denarii incipient descendere, pro tribus garlis denarium. Item de venditore equi duos denarios, similiter de emptore. Item ab eo, qui vendit pecudes, unum denarium, similiter ab eo, qui emit. Item de tribus ovibus, qui emit vei vendit, unum denarium. Item de tribus porcis unum denarium, similiter et qui emit. Item de mensura cere non pure, quod vulgo masa dicitur, qui vendit duos denarios, similiter et qui emit; de mensura vero pure cere, qui vendit, duos denarios, similiter et qui emit. De mensura sepi, quod vulgo masa dicitur, qui vendit unum denarium, similiter et qui emit. Item de mensura plumbi, ferri et arvine supradicto modo tributum censuimus exigendum. Ceterum si mercator non deferens aliquas merces, nisi argentum, de quinque marcis debet solvere unum pondus, secundum quod in argento vei moneta habuerit plus vei minus. Si autem habere negaverit se argentum, purgabit se suo et sui hospitis sacramento. Item statuimus, quod nominatim Strigonienses et Albenses et breviter omnes, qui causa mercandi ad fórum venerint, de mercimoniis suis modo supradicto ad solutionem tributi teneantur. Excipimus autem fabros nostros de Strigonio, illos, qui tempore nove monete, donec in fabrica laborabunt, si cum uxore et familia sua in castro notato superius morabuntur. Cum autem ab opere predicte monete fuerint expediti, statuimus, quod de mercimoniis suis tributum solvant, sicut et alii. Item censuimus, quod quicumque decimam episcopi Wesprimiensis emerit, sive decimator extiterit, etiam si sit civis de castro Pestiensi, si vinum in castrum detulerit causa vendendi, modo supradicto ad prestationem tributi teneatur. Preterea ordinavimus, quod de carina frugum médium fertonem recipiant tributarii et de simplici nave frugibus honerata unum pondus. Item de nave pisscium unum pondus. Item de curru magnó pisscium, qui vulgo masa dicitur, médium fertonem. Item de strue lignorum, que regitur per duos remos, duo pondéra, et sic de strue lignorum ascendendo tributum persolvatur. Item currus feni duos denarios. Item currus herbarum unum denarium. Item quilibet currus lignorum intrans castrum debet dimittere in porta unum lignum. In cuius rei testimonium presentes litteras concessimus dupplicis sigilli