Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

ecclesie orationes in Christo Jhesu continuas cum osculo pedum beatorum. Ad Romanam ecclesiam in omnibus articulis necessitatum tamquam ad portum tutissimum et matrem est quantocius concurrendum, ut eius uberibus nutriantur, quia non potest mater filio uteri sui oblivissci. Cum igitur privilégium bone memorie Geyse illustris regis Hungarie ita sit antiquatum, ut de eius consumptione timeatur, ad venerabiles patres videlicet Hem Waciensem et Gallum Transsiluanuin episcopos, necnon Johannem virum religiossissimum abbatem Pylisiensem Cisterciensis ordinis accedentes ipsorum examini diligentiori subicere cupientes, qui certo certius intuendo nullum in eo scrupulum invenientes, quod possit alicuius ambiguitatis vei discriminis notam aliquatenus generare, quare tenorem pretaxati privilegii de verbo ad verbum in presentia eorundem fecimus transscribi, cuius tenor talis est: In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Amen. Quoniam generatio preterit etc. anno Domi­nice incarnationis M 0C°XL 0VIII° etc. Pro qua re sanctitatem beati­tudinis vestre supliciter imploramus, quatenus supradictum privi­légium utpote ex certa scientia litteris apostolicis dignemini confirmare', ad quarn impetrandam Ambrosium scolasticum ecclesie nostre constituimus procuratorem. Nos vero Ultrasiluanus et Waciensis episcopi, necnon abbas Pylisiensis diligenter intuentes tenorem privilegii prenotati invenimus non olitum(I), non cancellatum, non in aliqua parte sui vitiatum, ad instantiam ipsius capituli Budensis sigilla nostra apponenr tes super premissis testimonium perhibend[o veri]tati. Dátum in die Nicomed[is] martiris anno gratie M°CC° quinquagesimo tertio. Eredetije hártyán, melyről a hártyaszalagon függött három pecsét hiányzik (kettőnek meg van a szalagja), a pozsonyi káptalan levéltárában »Capsa Bud. I. fasc. 1. nr. 2.« jelzet alatt. t^k Codex diplomaticus IV. 2. 20-45. 11. ^ Assisi, 1253. július 23. IV. Ince pápa megengedi Ambrus mester óbudai olvasó­kanonoknak, hogy más egyházi javadalmat is elfogadhasson. Magistro Ainbrosio, lectori ecclesie Budensis, Vesprimiensis diocesis. Etsi propter ambitiones quorundam etc usque adiuvari. Hinc est, quod nos attendentes tue merita probitatis et per hoc volentes tibi gratiam facere specialem, ut preter lectoriam ecclesie Budensis, quam curam non habentem animarum obtines, possis aliud beneficium ecclesiasticum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom