Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
principum nostrorum, qui ad discussionem huius negotii in regali consistorio congregati fuerant, assertione comperimus, que bone memorie antecessores nostri illustres reges Hungarie Budensi ecclesie omnia illa, quibus, ut prediximus, dampnificaveramus eandem, ab antiquis temporibus contulerint in dotem et eadem ecclesia omnium illorum tamquam dotis proprie fuerat usque ad tempus spoliationis predicte quieta posessione gavisa, videlicet terre, in qua tani ecclesia, quam villa Budensis est posita, iudicii totius ville, tributi fori cum cybrionibus vinearum et territorio adiacenti, cuius metas in presenti scripto diligenter fecimus annotari. omnia illa, que recolende memorie illustres Hungarie reges Budensi ecclesie contulerant, in integrum absque ulla diminutione eidem ecclesie reddidimus, scilicet ville Budensis iudicia, tributum fori cum chibrionibus vinearum et quatuor tumnis salium extra regnum per Posonium ... per ..., sicut in autentico preclare memorie fratris nostri Hjemerici] regis continetur, absque contradictione cuiuslibet et tributi exactione deportandis. Nos igitur, quorum est abolere inendacium et veritatem iustitiamque tueri, de consilio principum nostrorum inemorate Budensis ecclesie prenotatas possessiones suas, quas abstuleramus, eidem Nos igitur, quorum interest abolere mendacium et veritatem iustitiamque tueri, de consilio principum nostrorum memorate Budensis ecclesie prenominatas rationes suas, quas abstuleramus, eidem in integrum restituimus