Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
dextera cultum extollere divinorum, ut in dandis muneribus suum conmendet actorem(!), qui tanto maiora tribuit, quanto per eum dignitatis sue glóriám viderit augmentari. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod nos ob devotionem et amorem divini nominis et Virginis Gloriose Beate Marié Genitricis Dei nobilibus sev religiosis dominabus sororibus sanctimunialibus (!) de Insula Beate Virginis Deo iugiter famulantibus quandam terram nostram reginalem Gumchud vocatam in comitatu Albensi existentem cum omnibus utilitatibus suis et atinentiis universis, pratis videlicet, pisscinis et tribus insulis, Fuen videlicet, Dyenus et Zumlov vocatis dedimus, donavimus et contulimus dictis sororibus et per eas ecclesie Beate Virginis de Insula iure perpetuo pacifice possidendam et habendam. Mete autem ipsius terre, sicut in litteris capituli Budensis domino nostro karissiino Andree Dei gratia illustri regi Hungarie directis vidimus contineri, hoc ordine distinguntur: Prima siquidem meta incipit a parte orientali iuxta Danubium et sunt ibi due mete veteres angulares, quarum una distingit terram ecclesie capituli Budensis Saap vocatam, alia terram Gumchud, deinde vádit ad partém orientalem ad duas metas, quarum una distingit et separat terram Opoy, inde tendit versus meridiem ad magnam viam, qua itur ad villám Okozthov et ibi sunt due mete. Abhinc pergit ad partém meridionalem ad duas metas, quarum una separat terram Achad, dehinc procedit ad duas metas, quarum una distingit Tetetken, deinde versus septemtrionem ad duas metas, quarum una separat terram Halasci, abhinc procedit versus plagam septeintrionalem ad duas metas, que sunt erecte iuxta pinachulum ecclesie Sancti Marcy, quarum una separat terram Dob, abhinc redit ad portum Danubii et ibi sunt due mete angulares et sic terininatur. In cuius rei testimonium et ut hec presens donatio nostra robur obtineat perpetue firmitatis, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis patris domini Andree Dei gratia episcopi Agriensis, íidelis cancellarii nostri, anno Domini M° CC° nonagesimo primo, septimo Kalendas Augusti. Eredetije hártyán, selyemzsinóron függő sérült s darabokra tört kettős viaszpecséttel, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 1320.« jelzet alatt. Codex diplomaticus VI. 1. 142—44. 11. Árpádkori új okmánytár XII. k. 511—12. 11. 1291. augusztus 16-án átírta III. Endre király, melynek eredetije hártyán, függő pecsét nélkül, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 1322.« jelzet alatt. Codex diplomaticus VI. 1. 144—45. 11.