Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

dicto rege Boemie nuptiali sibi federe copulatam, fűit sortitus uxorem, eadem E[lishabet] non tam sancti quam antimoniali, fratris sui regis animum, ad omnia Deo displicentia pronum admodum et proclivem, crebris super hoc sollicitationibus excitante a prefato claustro, effractis ipsius claustri januis, sancte viteviro.fratre Paulo, ordinis fratrum Predica­torum per Ungariam patre provinciali et quibusdam aliis fratribus eiusdem ordinis per satellites regis de mandato regio turpiter tractatis in corpore, quodam et fratre converso crudeliter vulnerato, cujus etiam vestes ipsius ejusdem sanguine rubricatas ipse prior provinciális in concilio meo provin­ciali illis, quibus hec acta sunt, celebrato diebus emissis ostendit lacrimis, universis, qui in concilio aderant, tam nefarie factionis orrore concussis, ad amarissimas lacrimas provocatis, a claustro erepta, magnó libidi­nosi animi ambitione eripi se affectans, multa execrabili sollempnitate, ne dicam nuptialiter, sed turpius quam contubernialiter, extitit copulata. Cum qua, scilicet Elishabet nec nominari digna, quandam parvulam, sororis sue, uxoris regis Servie filiam, mediante ministerio spirituali indutam habitu regulari, in ipso claustro annis pluribus enutritam, plo­rantem et pro tenelle etatis viribus, ne educeretur, inodo quo poterat, renitentem, ipse rex extraxit, magnam Iesu Christo cum sororibus religi­osis, in claustro permanentibus misericordiam faciente in eo, quod violente corruptionis opprobrium evadere potuerunt, cum quam flagitiose, tam insolenti illud claustrum expugnantium multitudini, quod eis libuisset, horrendum, licentiante rege, facere licuisset. Et ne crassam quandam divini pariter et humani, naturalis et positivi juris ignorantiam vei ipse rex, totus pro nefas factus exlex, vei ille Boemus incestuosus adulter vei prefata incestuosa pretendere possent adultera, adhuc re integra satis, antequam ad hoc sacrilegum et incestuosum adulterium ventum esset, verbalia per idoneos directa nuntios et litteratoria concepta persua­sitio, quo poterat simplicitas mea, stilo non semel, secundo, sed pluries destinata non defuere consilia. Sed ne in hiis subsistere finibus visum fűit, nam ex meo et totius provinciális concilii mei parte duo venerabiles ad dominum regem directi fuere pontifices, quorum altér lybens secundum scientiam potiorem, altér zelum legis cum ea, que ex mea et collegarum meorum aliorumque quamplurium secularium et regularium prelatorum parte nuntiata fuerant, referens eo, quo debebat, divine legis ferventi succensus ardore, efficacibus rationibus assignatis regi, rem hanc nepha­rium facienti restitisset in faciem, per ipsum regem multis contumeliosis conviciis est affectus, horribilibus in totum Ungaricum et ulteriorem adhuc

Next

/
Oldalképek
Tartalom