Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

eiusdem plenius continetur; nos tamen sagaciori consideratione adver­tentes, quod dicta concessio plus valeat ad perpetuam stabilitatem acce­dente consensu capituli Vesprimiensis, a capitulo memorato iinpetravimus, ut si aliquod ius ipsum capitulum in capella supradicta habere cognos­ceretur, suo iuri resignaret ac ipsam capellam permitteret ea libertate gaudere, qua ipsam dotavit episcopus memoratus, quod dictum capitulum liberaliter concessit ad petitionem dicte domine E[lisabeth], suo iuri omnino resignando, hoc excepto, quod capellanus dicte capelle ad sinodum venire tenetur, sicut in litteris dicti episcopi ac capituli meinorati conti­netur. Nos vero recognoscimus et confitemur, quod dicta concessio vei donatio nostro territorio facta est nobis a prefato episcopo et capitulo memorato, nulla coactione interveniente, sed ex sola liberalitate, ad petitionem domine memorate. In cuius rei testimonium presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Dátum apud dictam insulam, anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, pridie Nonas Septembris. Eredetije hártyára írva, kissé rongált állapotban, a hiányzó függőpecsét fonalai­val, a veszprémi káptalan magánlevéltárában »Epp. Miscell. 3.« jelzet alatt. Hazai okmánytár VIII. k. 244. I. 207 1285. szeptember 22. IV. Honorius pápa megengedi a margitszigeti apácáknak, hogy a IV. Béla király által rájuk ruházott kegyúri jog alapján a budavári Mária egyház jövedelmeinek harmadrészét továbbra is megtarthassák. Dilectis in Christo filiabus . . priorisse et conventui sororum inclusarum monasterii Sancte Marié in insula Danubii, ordinis sancti Augustini, secundum instituta et sub cura fratrum ordinis Predicatorum viventibus, Vesprimiensis diocesis. Petitio vestra nobis exhibita conti­nebat, quod clare memorie Bela rex Ungarie ius patronatus ecclesie Sancte Marié in monte Budensi, Vesprimiensis diocesis, tunc ad ipsum pertinens et quicquid iuris in eadem ecclesia, quam fundaverat, obtinebat, vobis et monasterio vestro in ipsius ecclesie fundatione pro vestra sustenta­tione regia liberalitate concessit, vosque ex tunc duas partes proventuum ipsius ecclesie percepistis, clericis servientibus in eadem ecclesia reliquam tertiam percipientibus portionem. Demum autem veneralibis fráter noster . . archiepiscopus Strigoniensis asserens, que de novo fundantur

Next

/
Oldalképek
Tartalom