Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
185 Buda, 1281. szeptember 21. Péter tárnokmester bizonyítja, hogy a margitszigeti apácák és Pest város polgárai azon perben, amely köztük Üjbécs tulajdonjoga miatt keletkezett, békésen kiegyeztek és a mondott birtokon megosztoztak. Petrus magister tavarnicorum domini regis universis Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris, presens scriptum inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus prevenire, quod, cum inter religiosas dominas sorores de Insula Virginis Gloriose Deo iugiter famulantes ex una parte, Petrum, Wernerium, filium suum, et Hench comites, Farcasium villicum et universos cives de Pesth ex altéra, super terra Wy Beech vocata, que iacet inter terram dictarum sororum Jeneu vocatam et civium de Pesth predictorum, lis et contentio fuisset coram nobis suscitata, quam quidem terram eedem sorores ex collatione Bele, illustris regis Hungarie bone memorie, se dicebant possidere, predicti vero cives eandem esse suam ab antiquo asserebant, et eadem causa diutius fuisset in nostri presentia ventilata, tandem comite Petro, officiale dictarum sororum, pro ipsis sororibus, Wernerio et Hench comitibus, Farcasio villico, Paulo, Johanne, Cosma et Bece pro ipsis civibus ex altéra coram nobis constitutis, idem comes Petrus exhibuit nobis privilégium Stephani, illustris regis Hungarie felicis recordationis, in quo vidimus contineri, quod ipsam terram Wybeech dominus Bela rex páter suus cum suis litteris patentibus ecclesie Beate Virginis de Insula et sororibus degentibus in eadem simul cum palatio super ipsa terra constructo contulisset, e converso autem dicti cives de Pesth exhibuerunt privilégium domini nostri Ladizlai, incliti regis Hungarie, in cuius tenore collegimus, quod ipsam terram Wybeech prefatis civibus de Pesth, quorum usui subiecta fuerat, revocando a sororibus memoratis idem dominus noster rex reliquisset perpetuo possidendam. Nos itaque visis ipsis privilegiis et tenore eorundem plenius intellectis (!), volentes finem litibus inponere et iurgiorum semina resecare, partibus assumpmentibus misimus magistrum Michaelem prothonotarium nostrum sub testimonio capituli Budensis ad terram antedictam, qui videret qualitatem et quantitatem dicte terre et facérét concordiam, si posset, inter partes. Quibus ad ipsam terram accedentibus, partibus volentibus, talis compositio amicabilis extitit inter ipsas, quod dictam terram Wybeech totalem existentem extra magnum fossatum a parte ville Jenev supra palatium comitis Wernerii, prout cursus metarum distingit subscriptarum, •comes Wernerius, Hench villicus eiusdem ville Pesth, et Farcasius vice