Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
tiam nomine suo et fratrum suorum protestatus est, quod cum nuper a gravaminibus et iniuriis illatis et inferendis per Predicatores, qui sunt procuratores sanctarum munialium (!) de eadem insula, appellasset ad Sedem Apostolicam sollempniter et in scriptis nomine suo et conventus sui, ponendo se et conventum suum ac omnia sua sub protectionem Sedis Apostolice, pupplicando (!) appellationem suam tam apud Strigoniensem ecclesiam, quam apud alias ecclesias, ipsi Predicatores in contemptum et irreverentiam Apostolice Sedis feria quarta proxima post resurrectionem Domini missis famulis suis potentialiter servitores sive servitia dicti abbatis et conventus sui exercentes fecerunt crudeliter et atrociter in contumeliam ipsorum verberari, vestimentis et rebus aliis spoliantes eosdem, quendam etiam ex eis letaliter vulnerantes ; in crastino autem eiusdem diei, hoc est quinta feria proxima iidem famuli dictorum Predicatorum assumptis pluribus complicibus de mandato dominorum suorum cum gladiis et fustibus ac lanceis irruerunt super portám ipsorum et eandem portám confringere conantes attemptantes extrahere servitores abbatis et conventus de claustro et peiora prioribus in personis ipsorum facere conabantur. Super quibus cum ad petitionem dicti abbatis et fratrum suorum duas personas videlicet presbiteros chori nostri misissemus ad videndum, iidem presbiteri redientes ad nos retulerunt, quod dicti Predicatores de rebus servientium dictorum fratrum ordinis Premonstratensis quasdam reddiderunt coram ipsis, alias vero res eorum ablatas, quia famuli eorum presentes non erant, restituere assumpserunt. Item dixerunt vidisse iidem presbiteri ex servientibus eorundem fratrum Premonstratensis ordinis unum vulneratum graviter habentem tria vulnera in capite et unum in manu. Dátum feria secunda proxima post octavas Pasce anno Domini M° CC° LXX° octavo. Eredetije hártyán, melyről a függőpecsét hiányzik, az Országos Levéltárban »M. 0. D. L. 1000.« jelzet alatt. Árpádkori új okmánytár IX. k. 211—12. 11. J-J, 1278. május 3. Adorján testvér, a magyarországi ferencrendiek tartományfőnöke, a margitszigeti ferencrendiek valamint az ugyanottani domonkosrendi apácák és szerzetesek közt kolostoraik határai miatt folyó perben — a domonkosrendiek tartományfőnökével létesített megegyezéséhez képest — minden további pereskedést megszüntet. Fráter Adrianus, minister fratrum Minorum per Vngariam, universis, quibus presentes expedierit exhibere, salutem in omnium Salvatore.