Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

liinc eundo ad eandem meridionalem partém sunt per ordinem quatuor mete; post hec iuxta unam viam sunt tres mete, una meta ville Wany, alia terre Ded, tertia terre Tarnuk (!); hinc inter terram Ded et Tarnuk sunt due mete, hinc tendit versus occidentem, iuxta unum monticulum Paal sunt tres mete, una ville Wosyan, alia terre Nicolaii, tertia terre Tarnuk ; hinc parum procedendo est una meta terre Nicolaii et terre Tarnuk ; hinc paulisper procedendo sunt tres mete , una terre Nicolaii, alia terre Toxun, tertia terre Tarnuk et ibi terminantur. Ut igitur huiusmodi donationis et confirinationis nostre series robur perpetue firmitatis optineat presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Thome, in prepositum Albensem electi, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC°LXX° septimo, regni autem nostri anno sexto. Eredetije hártyán, pecsét nélkül, az Országos Levéltárban >>M. O. D. L. 975« jelzet alatt. Árpádkori új okmánytár IV. k. 80—81. II. és IX. k. 172—73. 11. Torna, (1277 körül) szeptember 11. IV. László király parancsa Jób pécsi püspök­höz, hogy vizsgálja meg a margitszigeti apácák panaszát, mely szerint Morianus fia Morianus a panaszosok Kapplan nevű birtokát elpusztította. Ladislaus Dei gratia rex Hungarie dilecto et fideli suo venerabili patri I[ob] per eandem episcopo Quinqueecclesiensi salutem et gratiam plenam cum dilectione. Significaverunt nobis sorores sanctissime religionis de Insula Sancte Marié nobis in Christo karissime conquerendo, quod Morianus filius Moriani quadam presumptione usus propia quandam villáin monasterii Sancte Marié de predicta insula Kapplan vocatam, in quo quidem monasterio eedem sorores Domino iugiter famulantur, quam villám idem monasterium ex nostra collatione possidere dinosscitur, destruxisset dicendo, quod ipsam villám prius sibi contulissemus, quam sororibus antedictis. Unde cum nos eandem dicto Moriano non memi­nerimus contulisse et iniuriam dicto monasterio per eundem illatam nulla­tenus patiamur, paternitatem vestram mandantes requirimus, quatenus mittendo fidelem hominem vestrum sub testimonio capituli vestri de iniuriis seu destructione predicta faciatis inquiri oinnimodam veritatem, citari nichilhominus faciendo dictum Morianum ad nostram presentiani ad terminum conpetentem et, quicquid circa premissa paternitas vestra

Next

/
Oldalképek
Tartalom