Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
Stephani, vinidatores, cum omnibus heredibus suis seu terris, possessionibus et aliis ad eosdem pertinentibus devotis dominabus sororibus ecclesie Beate Virginis contulisset, nos donationem huiusmodi per dominum nostrum regem factam adtendentes volentesque consulere saluti anime nostre, eosdem solutores dimidii fertonis et vinidatores, quantum in nobis est, ad nostramque pertinet collationem, dedimus, donavimus et contulimus eisdem sororibus perpetuo possidendos et habendos in eisdem conditionibus servituros, in quibus domino nostro regi et nobis tenebantur famulari. Volentes, quod nullus iudicum de Magna Insula pro tempore constitutorum in eosdem conditionarios iuriditionem (!) habeat occasione debiti ipsorum consueti aut collectarum emergentium quovismodo, quia volumus, quod universa debita eorum eisdern sororibus persolvant plene et integre. Dicimus etiam, quod omnes eos, qui de terris seu possessionibus predictorum conditionariorum per litteras aliquas falsa suggestione aut quocunque modo impetratas occupassent, revocamus per presentes et per easdem sorores módis omnibus volumus possideri possessiones antedictas. Presentes autem cum nobis reportate fuerint, privilégium nostrum dari faciemus super donatione prenotata. Dátum in Insula Beate Virginis, in festő Asscensionis Domini, anno Eiusdem M° CC° LXX° septimo. Eredetije hártyán, hátlapján reányomott viaszpecsét körvonalaival, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 966.« jelzet alatt. Codex diplomaticus V. 2. 408-^109. li. 149 Pest, 1277. június 12. IV. László király a kegyurak hiánya miatt sanyarú helyzetbe jutott bencésrendi telkii apátságot a margitszigeti apácák kolostorának fenhatósága alá rendeli. Nos Ladilsaus Dei gratia rex Hungarie significamus universis presentium per tenorem, quod nos regali moderamine considerantes universa prospicere voluimus meliora, ita unientes seu uniri procurantes unam ecclesiam religiosam alii religiosiori subiciendo, ut subiecta ab omnibus honeribus et sordidis muneribus, quibus agravari consueverat, penitus relevetur et ecclesia, cui debita annectitur unione, incrementum recipiat et tutelam. Pro tanto ecclesiam Sancti Regis de Teluky ordinis beati Benedicti, que propter patronorum defectum fere ad exinanitionem extreme virtutis devenerat, ut et a multiplicibus gravaminibus relevetur