Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

votas. Precepistis nobis per litteras Excellentie vestre, ut hominem nostrum fidedignum super terras vinidatorum vestrorum Syinog et Symodor vocatas, quas sororibus de Insula Sancte Marié cum conditionariis vestris super ipsa terra residentibus contulistis, mitteremus secundario pro eo, quod prius cursus metarum earundem terrarum vobis non rescripseramus. Igitur homo noster per nos ad hoc missus ad nos redeundo retulit nobis ipsas terras talibus metis distingui: Prima enim meta earundem terrarum incipit a parte orientali in Ioco, qui dicitur Hurhteteu etc. deinde descendit in unam vallem, quam vocant Homorou, et revertitur ad priorem metam et ibi terminatur. Et hiis omnibus predictis metis terra Symog distinguitur et separatur. Kívül: Inclite domine regine Vngarie pro sororibus de Insula Sancte Marié. Eredetije rongált, foltos hártyán, hátlapján mandulaalakú viaszpecsét kör­vonalaival, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 935.« jelzet alatt. Árpádkori új okmánytár XII. k. 154—55. 1. 135 1275. Izabella királyné a margitszigeti apácáknak adományozott Symog és Symodor nevű esztergommegyei falvak határait irásba foglalja. [I]sabella Dei gratia regina Hungarie universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum intuentibus salutem in Domino sempiternam. Religiosam vitám ducentibus pium est et saluti conveniens munificentie dextera providere, ut divinis officiis deditis nulla ingeratur occasio ab interne contemplationis dulcedine avocari. Pio igitur mentis affectu devotas sanctimoniales de Insula Sancte Marié Virginis prospicere cupientes, que Domino iugiter famulando sese pompis seculi abdicarunt nudum Christum, renuntiatis propriis, devotis studiis insequendo, in sustentationem earundem, ut precum ipsarum participes effici mereamur, duas villás vinidatorum nostrorum Symog et Symodor vocatas in Strigoniensi comitatu existentes in eodem statu et conditione, quibus nobis consueverant famulari, in ius et proprietatem earundem sororum dedimus, donavimus et contulimus perpetuo possidendas. In corporalem autem possessionem villarum predictarum predictas sorores per Petrum rufum iuvenem nostrum et testimonium capituli Budensis

Next

/
Oldalképek
Tartalom