Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

ac salubri consideratione inducti terras ducatus et Zulgageurienses (!) Toxvn, Zoych et Kaad vocatas in comitatu Pestiensi existentes cum omnibus suis utilitatibus et cum Ylbw insula, pro qua questionem moverat Laurentius palatínus filius Kernen, quam investigata profundius veritate comperimus pertinere ad magnam insulam regie maiestatis, quas terras Lorandus filius Marci de nostra olim possederat collatione, qui commissa infidelitate de nostro aufugerat regno, cum eisdem metis et terminis, quibus dictus Lorandus possederat, donavimus, dedimus et contulimus monasterio Sancte Marié de Insula Leporum, ubi filia nostra karissima ac alie sorores ordinis Predicatorum Deo iugiter famulantes commorantur, perpetuo et irrevocabiliter possidendas. Mete autem predictarum terrarum et termini hee sunt: Prime mete incipiunt prope silvam Horozkt (!) vocatam a Danubio. Hinc tendit versus orientem ad quoddam fossatum, per quod transit via una, ubi similiter sunt mete. Deinde vádit ad aliud fossatum similiter versus orientem, in cuius medio sunt mete. Hinc pro­tenditur aduch (!) ad partes orientales iuxta locum, qui vocatur Zoych­telky, qui locus est a parte ville Toxvn, ubi similiter sunt mete. Inde procedit ad eandem partém orientalem ad metas, que sunt inter duas vias. Abhinc vergit per viam unam versus domos et silvam Welek et Mihedeus Nyaraswelg vocatam, iuxta quam silvam sunt mete inter duas vias. A quibus metis deciinat ad partém occidentalem ad unum pratum, iuxta quod sunt mete hinc et inde. Hinc iuxta idem pratum tendit versus meridiem ad terras tawarnicorum, ubi sunt mete distingentes terras Welek et Mihedeus ac tawarnicorum a terris prenominatis et ibi termi­nantur. Item in comitatu Albensi Ossyan terram populi castri nostri cum tribus insulis parvis inter predictam terram Ossyan et magnam insulam existentibus cum omnibus suis utilitatibus et cum eisdem metis et terminis, quibus populi castri dinoscuntur ab initio possedisse, similiter donavimus, dedimus et contulimus monasterio supradicto perpetuo et irrevocabiliter possidendas. In cuius rei memóriám et perpetuam firmi­tatem presentes dedimus litteras duplicis sigilli nostri munimine robo­ratas. Dátum per manus magistri Benedicti prepositi ecclesie Orodiensis, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M°C°C° septuagesimo, regni autem nostri anno primo. IV. László királynak 1275-ben Pál domonkosrendi szerzetes és az apácák ügy­vivője (procurator rerum seu bonorum monasterii) kérésére kiállított átíróleveléből, melynek eredetije foltos hártyán, pecsét nélkül, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 892.« jelzet alatt található.

Next

/
Oldalképek
Tartalom