Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

parte et Demetrio filio Bezter de genere Nanabezter de villa Berky ex altéra coram nobis personaliter constitutis proposuerunt, quod in causa, quam dictus Demetrius pro quadam terra Zouskut vocata contra memo­ratas sorores de Insula Sancte Marié moverat, quam terram nobilis matróna relicta videlicet magistri Nane ecclesie Beate Marié Virginis de insula antedicta pro remedio anime sue legaverat, taliter convenissent, quod predictam terram prenotatus Demetrius cum suis omnibus utilitatibus, quas de propriis laboribus et expensis in ipsa terra parari fecerit, usque ad tempóra vite sue possidebit, deffuncto vero Demetrio absque heredum successione eadem terra in ius ecclesie Beate Marié de Insula devolvetur ; si autem idem Demetrius filium superstitem habuerit, si eidem filio pla­cuerit, terram antedictam cum omnibus super eadem terra hedificatis vei plantatis, prout eadem terra fuerit tunc temporis estimata, liberam habét redimendi facultatem, totius terre pretio memoratis sororibus in solidum persoluto. Super quo facto partibus sic volentibus et petentibus litteras presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Ambrosii scolactici Budensis, anno Domini M°CC° septuagesimo, Nicolao cantore, Petro custode, Bedeu decano, Scela sacer­dote, Damiano et Petro magistris ceterisque canonicis existentibus. Eredetije hártyán, fölül Abcd chirographummal, selyemzsinóron függő mandula­alakú viaszpecséttel, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 747.« jelzet alatt. Codex diplomaticus V. 1. 83—84. 11. Árpádkori új okmánytár III. k. 24. 11. és XI. k. 601—602. II. 1270. V. István király a pozsonymegyei Potos, Petend és Gumulch birtokoknak IV. Béla király által a margitszigeti apácák javára történt adományozását jóvá­hagyja s azokat a maga részéről is a nevezett apácáknak adományozza. Stephanus Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex omnibus tam presentibus quam futuris presentium notitiam habituris salutem in eo, qui est salus omnium. Ea, que in tempore aguntur, ne cum tempore faciliter labantur, solent scripturarum serie demonstrari. Ad universorum igitur notitiam harum serie volumus pervenire, quod adepto integrali regni nostri guber­naculo accedentes ad nos viri Deo amabiles fratres Predicatores in claustro de Insula Virginis Gloriose existentes instrumentum seu privilégium B[ele] illustris regis Hungarie pie recordationis patris nostri karissimi habitum

Next

/
Oldalképek
Tartalom