Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

quod ad instantiam karissime sororis nostre domine Margarete in ecclesia Sancte Marié de Insula vitám contemplativam ducentis Nicholao servienti suo terram Buken sine herede decedentis, vacuam et habitatoribus caren­tem, nostre collationi inmediate pertinentem, ad duo aratra sufficientem, contulimus atque tradidimus sibi et suis heredibus heredumque succes­soribus perpetualiter possidendam. Ipsa autem terra a parte orientali contiguatur terre Sancti Petri maioris ecclesie Budensis, deinde vicinatur terre Pousa Racusa vocate, que est terra Cruciferorum domus hospitalis Sancti Regis de Calidis Aquis, postea vergens versus meridiem vicinatur terre Keer nominate, deinde versus partém occidentalem terminat ipsam terra Stephani surdi, postea vero a parte septemtrionali terminatur a terra prefate sororis nostre domine Margarete et sic veniens iterum ad orientem, ad primam videlicet metam, terminatur. Et ut hec nostra donatio perpetue firmitatis robur optineat, eidem Nicholáo presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Lodomerii, aule nostre vicecancellarii, anno Domini mille­simo CO sexagesimo quinto. Eredetije hártyán, selyemzsinóron függó' kettős viaszpecsét töredékével, az Országos Levéltárban »M. 0. D. L. 588.« jelzet alatt. Hazai oklevéltár 47—8. 11. 1265. IV. Béla király a margitszigeti apácák jobbágyai után esedékes adók beszedésére az apácákat hatalmazza fel. Bela Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallitie, Lodomerie Cumanieque rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quarum futuris salutem in Domino sempiternam. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod cum ex donatione piarum elemosinarum et ordinatione operum bonorum pro personis religiosis et presertim Domino famulantibus anime nostre salubre remedium presto­lemur, ex devotione, quam ad Beatam Virginem gerebamus et gerimus, ut in ecclesia eiusdem Beate Virginis karissime filie nostre et sorores alie dicte ecclesie Beate Virginis sine impedimento et deffectu aliquo ad laudem Dei et Beate Virginis devote esse valeant, ordinavimus, concessimus et auctoritate presentium confirmavimus, ut quotienscunque nos in nostro

Next

/
Oldalképek
Tartalom