Haan Lajos–Zsilinszky Mihály: Békésmegyei oklevéltár számos, hazánk beltörténetére vonatkozó adatokkal – Monumenta diplomatica comitatus Békesiensis. (Budapest, 1877.)

pervenire, quod Michael et Ladislaus filii Ladislai dieti Cliibak de Palatha personaliter ab una, ex altéra vero parte Emerieus filius Andree de Apathy alias de Gywla de cuius personali notitia Tho­mas filius Pauli de Janoseghaza et Nicolaus dictus Pethew de Vassan nos certificavit ad nostram venientes presentiam, sponte sunt confessi in hunc modum, quod quamvis ipsi videlicet Michael et Ladislaus eundem Emericum ratione medietatis dicte possessionis Apathy in Comitatu de Zarand existente in eausam attraxerint, tamen per nonnullorum proborum et nobi­lium virorum compositiones ad talem unionem pacis devenissent, et devenerunt coram nobis, quod quia ipse Emerieus portionéin eorundem Michaelis et Ladislai in prefata possessione Apathy po­pulis utputa suis propriis laboribus et fatigiis decoratam sub qui­buscunque módis, forma et dispositionibus erga ipsum et suos predecessores habitam, eisdem Michaeli et Ladislao perempnaliter remisisset et resignasset, imoremisit et resignavit coram nobis. Ideo iidem Michael et Ladislaus pro premissis eiusdem Emerici laboribus, sumtibus et fatigiis quandam particulam seu portionem possessionariam in eadem possessione Apathi in locis sessionali­bus populis destitutis simplieis scilicet ordinis a parte possessionis Komlos a quadam caverna Chemelwerme vocata incipiendo usque oraculum sancti Nicolai in fine eiusdem possessionis habitum cum om­nibus suis utilitatibus, et pertinenciis videlicet terris arabilibus cul­tis et ineultis, silvis, nemoribus, pratis, fenetis, aquis, piscinis, aquarumque decursibus et generaliter cunctarum utilitatum inte­gritatibus, eidem Emerico filio Andree et per eum suis heredi­bus heredumque suorum successoribus dederunt et perpetuarunt nostri in presentia tali modo, quod si qua partium preseriptarum portionem suam in dicta possessione ipsam concernentem ven­dere, impignorare aut quoquomodo, a se alienare niteretur, ex­tunc nemini alteri preterquam parti ipsam portionem reeipere volenti vendere, impignorare aut quoquomodo tradere deberet et teneretur. Addiderunt etiam eedem partes, quod si idem Emeri­eus temporum in successu absque prolibus utriusque sexus defi­ceret, extunc predicta portio possessionaria sibi in prefata posses­sione donata in eosdem Michaelem et Ladislaum eorumque suc­cessores redundet et devolvatur, eo facto, ad quod se partes pres­eripte sponte obligarunt coram nobis. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales appensione sigilli nostri autentici munimine roboratas duximus concedendas. Dátum in festő beati Nicolai episcopi et Confessoris Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Quintodecimo, presen­tibus honorabilibus viris et dominis Thoma preposito, Conrado lectore, Andrea Cantore, et Dominico Custode decretorum doc-

Next

/
Oldalképek
Tartalom