Iványi Béla: Bártfa szabad királyi város levéltára. 1319-1526. (Budapest, 1910.)
Scepus plures despoliati reversi sünt. Dux Venetorum in die Sancti Thome apostoli nobiscum hospitium intimavit in Yenecia, petendo et consulendo, quod nullomodo nos intromittamus ad tanta pericula et discrimina viarum. Item secundo die post Thome, venit in Venecia ad me nobilis Simon de Bela, supremus famulus domini dominici prepositi de Albaregali secundusmet, qui venit de Roma, qui etiam intraverat ante adventum regis Francié, qui portabat secum literas privilegiales domini apostoliéi super Abbatiam de Zegzard, que litera ante annum parate fiuntur, qui mihi horribilitatem et discrimina viarum enodare non valebat et dixit, quod non est homo in mundo, qui nunc Romám attingere posset et si etiam attingeret, nichil proficeret, quia monasterium sancti Petri omnino fortiter est reclusum et dominus apostolicus se in castro Angeli reclusit et omnes camere apostolice sunt recluse, ita, quod non homo tam sapiens, quipossit aliquamliteram inde extrahere. Oratores regni Hungarie, Nicolaus Baczkay et Philipus doctor non potuerunt imam commissionem domino Albensi expedire, his omnibus amissis, quia sunt inenarrabilia, que nunc hic aguntur, per integram ebdomadam v. d. rescribere non possem. Sic ego his veraciter compertis cum ipso Simoné de Veneciis rursus fui, intendens domum venire merens et eiulans, tamen usque ad Villakum venimus, ego mente revolvens vestram gravem et iniustam opressionem et etiam, quod dominus Czepoly ac alii domini Agrienses et etiam vestre d. mihi pro stulticia reputassent et vesania meam vacuam et inanem reversionem, cogito in domine Deus quid agam, ignoro, ignis ante me et aqua post me, nescio quid eligam, si debeo me in pericula inmittere, homo senio preventus, corpore gravis et defectuosus, tamen vix iam obliviscar omnium rerum mearum, me propter illos, qui me miserunt in pericula inmittam et reverta(r) ad iter inceptum, et si possibile erit, quod aliquis ex natione hominum Romám intrare presumet, unus ego ex illis ero, quod intrabo et negocia dominationum vestrarum perficiam, sed si nullus intrabit ex natione hominum, tunc certe nec ego intrabo. Ideo suplico vestris dominationibus pure propter Deum, habeatis superinde consilium, quid facturus sum. Nam hec omnia rescripsi domino Czepely et archidiacono nostro de Agria, ideo habeatis ipsos consultos, quid faciendum erit a datis presentium ad X hebdomadas si domum non venero, tunc v. d. provideant, quid faciendum erit, quia scire poteritis, quod aut mors vei infirmitas vei defectus expensarum me in vasit. Et si 1) volueritis me primo in Villako, aput Gaspar hospitem requiri faciatis,. ille dicet ubi ero et si in Italia in Tinisio aput Trewbeus vei in J) A szövegben kétszer írva.