Iványi Béla: Bártfa szabad királyi város levéltára. 1319-1526. (Budapest, 1910.)

rum pro timc apud eos repertis priventur et spolientur, per­sonis salvis remanentibus. Ordinaverunt autem domini orato­res, pro maiori cautela, ut hoc decretum eorum ubique in civi­tatibus et oppidis utriusque regni, in quibus decens et oppor­tunum fuerit publice proclametur et promulgetur, ne ex igno­rantia dicti mercatores vei negociatores dampna incurrant, Secundus articulus } qui cum precedenti articulo in aliqua sui parte concordare videtur. Quia inter dominos reges Hun­garie et Polonie a longe tempore conclusum est, quod nullus mercatorum regnorum suorum cum rebus eorum mercimoniali­bus videlicet locum commutationis et depositionis rerum sine scitu et voluntate tricesimatorum proficisci presumpmeret. Sed plures sunt mercatores regni Polonie, qui conclusiones serenis­simorum dominorum regum perinpendentes, qui sine scitu tricesimatorum loca commutationum, sive ubi res mercimoniales de iure vei de consuetudine deponi deberent cum rebus ipsorum sine aliquali vectigalium solutione pertransire soliti sunt. Cum autem tales transgressores conclusionum notorii per tricesimatores captivati vei dampnificati fuerint, extunc pro huiusmodi dampnis talium qui illa licité perpessi sunt subditi regie maiestatis qui mercandi causa Poloniam ingrediuntur per subditos regis Polonie arestantur et dampnificantur, propter hoc subditi domini regis Hungarie mercandi causa in Poloniam ingredi formidando per hoc dominus rex Hungarie in vectigalibus suis non modica suscipiens dampna et incomoda. Iste autem articulus est quintus in ordine articulorum per dictos dominos oratores confectarum. Super isto articulo conclusum est per dominos oratores, quod si qui mercatorum sive subditorum domini regis Hungarie per aliquem regnicolarum vei officialium regis Polonie dampna vei iniurias susciperet, extunc illa dampna vei iniurias coram capitaneis vei iudicibus regni Polonie sub quorum potestate tales regnicole existunt, iuridice requirere debeant et teneantur. Econverso si qui mercatorum sew subditorum domini regis Polonie dampna vei iniurias pateretur, illa similiter coram capitaneis vei iudicibus ordinariis regni Hungarie requirere teneantur. Insuper quod utreque maiestates per literas earun­dem patentes universis capitaneis et officialibus confinia regno­rum suorum et iudicatus tenentibus mandare dignentur, ut ex utraque parte dampnificatis et iniuriam passis, cum vide­licet per eosdem requisiti fuerint, absque omni strepitu iuris et prorogatione aliquali, iudicium et iusticiam ac condignam administrare et impendere teneantur satisfactionem. Tercius articulus, qui in ordine articulorum prefatorum dominorum oratorum quartus decimus habetur, quod officiales domini Petri Kmytha in Zondoch et Lyblyo constituti de

Next

/
Oldalképek
Tartalom