Szentpétery Imre: Az Árpád-házi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke. Regesta regum stirpis Arpadianae critico diplomatica. I. kötet 2 füzet. (Budapest, 1927.)

Ad universorum igitur notitiam harum serie volumus pervenire, quod accedens ad nostram presentiam Bocholerius filius Vida de Olozka dilectus et fidelis noster a nobis humiliter postulavit, ut quandam terram castrensium Zarakad vocatam ad castrum Ferreum spectantem sibi con­ferre ex plenitudine regalis gratie dignáremur. Nos vero precibus ipsius inclinati sua recolentes merita ad animum duximus revocanda, inter que ad notitiam singulorum pauca de plurimis referemus. Cum enim primo essemus in Boyemia sub castro Pirillo nuncupato, idem Bocholerius laudabiliter dimicando captivum in conspectu nostro captivavit et ad nostrum duxit presentiam binis letabilibus vulneratus vulneribus ipse idem remanendo, et insuper unus ex ipsius proximis, videlicet Martinus filius Laurencii in eodem conflictu nostro occubuit. Hec itaque et alia ipsius merita, que recitata per singula occuparent Iocum spatiosi ser­monis, ad animum revocantes, ipsam terram Zarakad vocatam sub metis et terminis, quibus predicti castrenses eam dinoscuntur possedisse, exemptam penitus a castro memorato cum utilitatibus suis et pertinentiis eidem Bocholer habita deliberatione cum nostris barronibus, Lorando palatino comite Supruniensi, Paulo comite iudice curie nostre comite de (!) Zaladiensi, Herrico comite Symigiensi, Chak magistro tavarnicorum nostrorum, Nycolao comite Ferrei castri et aliis omnibus benignitate regia dedimus, donavimus et contulimus irrevocabiliter iure perpetuo ipsi Bocholerio et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus possidendam et habendam. Cuius terre prima meta incipit ab occidente a fluvio Vervize et procedit in vicinatione terre capituli Ferrei castri ad orientem perveniens ad metam terream, ubi continguatur terre Olozka vocate. Deinde per metas tendens venit ad duas metas terreas, que sunt sub arbore piri prope viam magnam, que ducit ad villám Ferrei castri et ibi terre Corkoy vocate vicinatur. Exinde per silvam means pér assiduas metas venit ad duas metas terreas, ubi attingit terram nobilium de Tyloy. Abinde reflectitur ad meridiem iuxta terram prefatorum nobilium de Tyloy per arbores et metas terreas, venit ad terram populorum abbatis, qui sunt apud ecclesiam sancte Marié; abhinc ad terram Nempti vocatam, deinde reflectitur ad occidentem in vicinatione terre Zarakad vocate, venit ad viam Charadaoth vocatam, per quam tendens inferius venit ad aliam viam, que ducit in Olozca, ubi sunt due mete terree, per quam in modico spatio tendens reflectitur ad occidentem, perveniens ad metas terreas, ubi sunt arbores zilfa. Inde per quoddam nemus tendens venit ad fluvium Vervize vocatum in vicinatione terre Geruar vocate. Inde superius per ipsum fluvium in magnó spatio venit ad metam primitus nominatam et ibi terminatur. Dátum per manus magistri Smaragdi Al­bensis ecclesie electi aule nostre vicecancellarii, anno domini M° CC° quinquagesimo quinto. / Az oklevél szövegében feltűnik Lóránt nádor soproni comes címe, s méginkább az, hogy 1272-ben IV. László Zarakadot Bachalernak újra ado­mányozván (Smiciklas, VII. 415.), atyjának, tehát V. Istvánnak adományára utal. Azonban Bachaler (1300 körüli?) végrendeletében (Smiciklas, VII. 418.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom