Szentpétery Imre: Az Árpád-házi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke. Regesta regum stirpis Arpadianae critico diplomatica. I. kötet 2 füzet. (Budapest, 1927.)

Szövege a következő: Bela dei gratia Hungarie, Dalmacie, Crouacie, Rame, Seruie, Gal­licie, Lodomerie Cumanieque rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in auctore salutis. Etsi regalis culminis celsitudo utilitati pro­spiciat singulorum, illis tamen dignum ducimus propensiori beneficio succurrendum, qui ad utilitatem regni pariter et corone indefesso studio et alacri invigilant voluntate. Proinde ad universorum notitiam volumus pervenire, quod nos dilecti et fidelis nostri comitis Dees de (genere?) Hermán servitiorum merita, quibus in conspectu regie maiestatis meruit commendabilis reputari, tota benignitate pensantes, ad utilitatem et con­servationem turris sue, quam iuxta fluvium Curmend in ipsa villa Cur­mend construxit, terram quandam Torwoy nuncupatam vacuam et habi­tatoribus carentem, que ad ius castri Ferrei pertinebat, sufficientem usui trium aratrorum, cum suis utilitatibus exemptam a castro prenotato contulimus sibi et per eum suis heredibus unacum ipsa turri ab 1 ipso constructa iure perpetuo possidendam. Hoc adiecto, ut turrim suam in Curmend ad completionem bonam perducere et eam conservare fideliter et firmiter teneatur. Alioquin si in ipsa turri conservanda ipse vei heredes sui incauti" fuerint negligentes, concesso huiusmodi beneficio in totum privari poterunt ex condigno. Mete autem eiusdem terre, prout in litteris magistri Petri prepositi Castri Ferrei vidimus contineri, taliter distinguntur. Prima meta est a parte orientali et habét conmetaneam villám abbatis de Beel que Toruory (!) vocatur et per viam tendit ad partém meridionalem et vádit ad vallem et ibi est meta. Deinde vádit ad partém occidentalem et pervenit ad viam, que venit de Fanchca et per eandem viam de­scendit usque ad caput eiusdem vallis, deinde descendit ad partém septentrionalem et sub duabus arboribus ilicis est meta et ibi incipit habere commetaneam villám Telcus, deinde vádit superius et in virgulto parvo est meta. Deinde descendit et venit ad stagnum Chek, deinde ascendit usque ilicem unam et ibi est meta. Deinde procedit et sub arbore piri est meta, deinde vádit superius et iuxta viam sunt due mete, inde procedit et in angulo eiusdem terre ex parte ville Telcus sunt quatuor mete. Procedit autem inde et sub una pomo est meta et ibidem meta altéra est sub ilice, inde tendit ad partém orientalem et habét commetaneos Stephanum, Alus et cognatos eorundem, qui sunt iobagiones castri et separatur a terra eorum in duabus metis continuatis et descendit ad fenetum ad partém orientalem et ibi sub arbore, que egurfa vocatur, est meta, inde procedit et vádit ad priorem metam et ibi terminatur. Ne itaque huius nostre collationis series valeat in posterum aliquatenus per quempiam retractari, et ad perpetuam firmitatem presentes litteras con­cessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Smaragdi Albensis ecclesie electi aule nostre vicecancellarií, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto, septimo Kai. Julii, regni autem nostri anno vicesimo. 1 Az éliratban hibésan: curru sub. 2 Az átiratban hibásan: in tanti.

Next

/
Oldalképek
Tartalom