Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

CXCIV. 1493. április 9. Ulászló király levele a pápához Budáról, melyben elismeri a Brandenburgi Borbálával és Beatrix királynéval kötött házasságai ügyében hozzá intézett pápai breve átvételét s utal a követe, Sánkfalvi nyitrai püspök által előadandó válaszára. Velenczei állami levéltár. Post oscula pedum sanctitatis vestrae beatorum et humilem mei commendationem. Breve sanctitatis vestrae novissime ad me per hunc Georgium Croacum eius curso­rem domesticum, transmissum, simul paternam eiusdem exhortationem omni certe religione et apostolicis affectibus plenam in causa illustrium dominarum Beatricis reginae. et Barbarae sororis marchionum Brandenburgensium, ea qua debui humilitate ac reverentia accepi et desiderium sancti­tatis vestrae in ea re probe cognovi, cui pro hac pia et catholica sua exhortatione ac cura de me suscepta gratias (ut debeo) ago, habeoque immortales ; ad ea autem omnia, quae sanctitas vestra scribit, pro veteri meo usu ac debito, erga sanctam illam sedem et sanctitatem vestram cumula­tissime per litteras rursum responderem, nisi putarem ex declaratione reverendi patris domini Anthonii episcopi Nitrien­sis, oratoris mei, istic in praesentia agentis, eandem sancti­tatem vestram in causa ipsa de mentis meae resolutione, sane iam edoctam informatamque esse, quod tametsi ita sit, et sciam illum suo munere satis superque officiose per­functum esse, tamen, ne quid a me surda taciturnitate pro rei magnitudine et fidei atque honoris mei defensione praeter­missum esse videatur, institui ad breve illud et eius con­tinentias per eundem oratorem meum et item alium nuntium proprium et peculiarem, iam ad hoc dumtaxat munus per me designatum, uberius ac comulatius atque apertius sanctitati vestrae respondere, ac eidem extremam meam voluntatem catholico animo detegere, quem iam (sanctitas vestra sibi velim persuadeat) prorsus a me expeditum esse et iter ad eam propediem accincturum interea his meis litteris de illius

Next

/
Oldalképek
Tartalom