Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

CLXVII. 1492. július 2. Maffeo Trivilliense levele Bakócz püspökhöz Paviából, melyben hírt ad a Beatrix részéről Ulászló ellen házasságmegtagadás miatt a római Curiá­nál emelt vádról, s ajánlja, hogy a király védekezzék. Milanói áll. levéltár, Sez. Stor. Pot. Est. Ungh. Domino Iauriensi, nomine domini Maffei Triviliensis. Intelliget dominatio vestra reverenda, quid scribat illu­strissimus princeps meus ad dominum abbatem, ut tollantur impedimenta, quae moratn afferunt, ne dominus Nitrensis 1 in Italiam mittatur, sicuti constitutum fuit. In qua re ego plura addere non debeo, nisi ut signifìcem illustrissimum principem meum cum neque animo, neque studio rei con­fìciendae vincatur a serenissimo domino rege in iis, quae ad negotium tractatum pertinent, et causas, quae profectio­nem domini Nitrensis morabantur, ostenderet non debere amplius et profectionem eius impedire, nunc in expectatione adventus ipsius manere. Si igitur antequam istuc proferan­tur hae litterae nondum deliberatimi erit, ut dominus Nitren­sis veniat, reverendissima dominatio vestra potest domino regi significare moram non posse amplius, nisi damnosam esse, et urgere et statim itineri domini Nitrensis se com­mittat. In his quoque litteris pro mea in dominum regem observantia et fide ; unum visum est mihi non debere ommitti, quod in urbe Romae hoc tempore tractatur nomine reginae, quae quibusdam ex dominis cardinalibus et summo ponti­fici omnibus artibus persuadere laborat sibi magnani in­iuriam fieri a domino rege, quem dicit contracta cum ea copula nuptias promisisse et firmasse, nunc autem recusare matrimonium publicare et se in iustae uxoris locum habere, in qua re opem ab summo pontifice rogat et petitur, ne se hac iniuria affici sanctitas eius patiatur, cuius causa videtur pontifex motus operam suam promisisse ad rem componen­dam et oratorem missurum, qui domino regi suadeat et reginam uxorem ducere velit. Haec res parum quidem prin­1 Sánkfalvi Antal, nyitrai püspök.

Next

/
Oldalképek
Tartalom