Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

CIL 1490. április 17. Beatrix királyné rendelete Kassa és Bártfa városához Komáromból, melyben Mátyás király halálát tudatja s a várost a királyválasztó országgyűlésre meghívja. Bártfa város levéltára ; Kassa város levéltárában ugyanily tartalmú rendelet (631. sz.) Prudentibus et circumspectis iudici et iuratis, caeterisque civibus civitatis Bartffensis, fìdelibus, amicisque nostris dilectis. Beatrix dei gratia Regina Hungáriáé etc. Prudentes etc. Tametsi obitum serenissimi ac gratiosissimi domini nostri regis, felicis memoriae, vos iam audivisse non dubitamus, tarnen visum nobis extitit, ut nos quoque de hoc vos certiores faciamus. Sciatis itaque, quod sua maiestas feria tercia proxima post dominicam Palmarum debitum carnis (quod certe dolenter et cum lacrimis referimus) Viennae persolvit. Ne igitur regnum hoc principe sic orbato aliquod incommodum aut detrimentum paciatur, nihil salubrius, nihil etiam magis necessarium esse hoc tempore existima­vimus, quam de novo rege et principe quamprimum pro­videre, pro cuius electione diaetam quandam generalem a dato praesentium computandam, ad unum integrum mensem in campo Pesthiense, vulgariter Rakws vocato, vel ubi tunc dominis praelatis et baronibus, caeterisque regnicolis visum fuerit, de vetusto regni more celebrandarn instituimus. Cum itaque vos pars et membrum eiusdem regni sitis, magni interest, ut et vos in ea ipsa electione per medium certorum ex vobis adsitis, et ad id vota quoque vestra concurrant. Proinde vos rogamus, hortamur et requirimus, ut ad huiusmodi electionem ipsius novi domini et regis ad tempus praefixum, semota omni occasione, tres aut quatuor de mèdio vestri cum piena vestra facultate et auctoritate mittatis, ut ipsi pari voluntate et unanimi voto

Next

/
Oldalképek
Tartalom