Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

XXXI. 1480. szeptember 11. Beatrix királyné levele Albert szász herczeghez Esztergomból, melyben bizonyos lausitzi javak megszerzése érdekében férjénél való közben­járását jelenti. Drezdai áll. főlevéltár, Wittenb. Arch., Ung. Sach. fol. 234. BEATRIX dei gratia regina Hungáriáé, Boemiae etc. illustrissimo principi domino Alberto sacri Romani imperii archicamerario et electori,duci Saxoniae, marchioni Thuringiae et Landgravio Misnensi, amico nostro carissimo. Accepimus litteras vestras, quibus intelleximus, quantum opus esset pro confìrmatione oppidorum, quae superior marescallus vestrae dominationis pro suis filiis emit in marchia Lusaciae, libenterque paratae sumus et in hoc ipso quod et ceteris in rebus omnibus, quae ad honorem et utilitatem non solum illustrissimae dominationis vestrae, quam vehementer diligi­nius, sed omnium, quos ipsi caros fore cognoverimus, satis fecissemusque voto eiusdem abundanter, si serenissimus rex hic adesset et quoniam profectus est cum exercitu ad persequendos Turchos, qui de Alamania revertebantur, scripsimus diffusissime de re ipsa ad eius maiestatem et cum precibus vestris et exortationibus nostris praestaret assensum, quod speramus procul dubio fore facturam. Praeterea siquid erit, quod per nos effici queat pro illustris­sima dominatione vestra, pollicemur in eo Studium, operám et diligentiam nostram ; nihil est enim tam arduum atque difficile, quod non libenti animo gratia ipsius aggrediamur. Vestrum autem erit solum id vel litteris vel nunciis huc ad nos deferre, valete. Datum Strigonii XI 0 Septembris M°CCCC°LXXX°. Regina Beatrix. Cztm : Illustrissimo principi domino Alberto sacri Romani imperii archicamerario et electori duci Saxoniae, marchioni Thuringiae, et Landgravio Misnensi, amico nostro carissimo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom