Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
matrimonii inter eos, ut asseritur, eontracti et eius occasione ex commissione nostra in prima, citra tamen conclusionem instantia ver[t]itur indecisa, omniaque in causa huiusmodi occurrerent dubia cum omnibus incidentiis, dependentiis, annexis et connexis, tam in procedendo et procedenti i modo, quam etiam [in] decisione eiusdem causae, vota et Consilia dilectorum fìliorum decani et reliquorum auditorum palatii nostri apostolici causarum auditorum, rotae nuncupatae, capellanorum nostrarum, eorundem loca tenentes, exquirere •et audire libere et licite possit, concedimus. Similique motu decano, auditoribus et locumtenentibus antedictis et eorum cuilibet, quod quociens ab eodem episcopo referendario et commissario in, de et super praemissis et eorum aliquo et circa ea fuerint, quid eis de iure videatur et ipsi sentiant, interrogati et requisiti, vota et Consilia ipsorum in sic interrogatis et requisitis ac, si causam uni eorum, ut auditori dicti palatii, audiendam et fine debito terminandam commisissemus, libere et licite dent ac dicant, dareque et dicere debeant et teneantur, committimus et mandamus; statum litis et causae huiusmodi ac praemissorum et aliorum omnium hic forte latius exprimendorum tenores praesentibus pro suffìcienter expressis habentes, non obstantibus praemissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscunque. In fine vero dicti mandati talis reperiebatur signatura manu sanctissimi domini nostri Alexandri papae sexti subscripta : Placet et ita mandamus. Fiat. — Post cuiusquidem ultimae commissionis cedulae praesentationem et receptionem nobis et per nos sic, ut praemittitur, factam in causa et causis huiusmodi et inter partes, sive earum procuratores praedictos per nos et coram nobis ad diversorum terminorum, sive actuum observatione processo ac per partes hincinde diversis positionibus et articulis, sive materiis articulatis, exceptione sive replicatione, triplicatane et quadruplicatione datis et exhibitis et hincinde successivis diebus et horis iuridicis, tam pro parte Nicolai de Parma, quam Mariani de Coccinis, procuratorum praedictorum, respective nonnullorum positionum et articulorum pro praefatis partibus hincinde in huiusmodi causa exhibitorum