Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

quod praesentarem et dimitterem serenissimo domino regi praefato, prout presentavi et dimisi, aliud vero, quod remaneret apud me. Idcireo praedictam praesentationem et intimationem modo et forma, quibus supra, a tergo seu in dorso istius praesentis brevis manu propria scripsi et annotavi. Acta fuerunt haec in dicto loco anno, indictione, die, mense et pontifìcatu, quibus supra. Per me Bartholomaeum de Miranda eiusdem sanctissimi domini nostri papae palatii apostolici cursorem ad praedicta deputatimi. B. de Miranda cursor manu propria : Ita est B. de Miranda cursor manu papia. Postquam autem supradictae litterae apostolicae, ut prae­fertur, productae fuerunt, praefatus magister Marianus de Coccinis, procurator quo supra, nomine procuratorio suo nonnullorum positionum et articulorum per eundem in huiusmodi causa exhibitorum probationem nonnullos testes affuturos exhibuit atque produxit, ipsisque testibus in forma iuris iuratis et de nostri Felini episcopi, comm.issarii et relatoris mandato examinatis, eorumque dictis et deposi­tionibus in scriptis fìdeliter redactis, postmodum nos ad praefati magistri Mariani de Coccinis procuratoris instantiam supradictum illustrissimum et serenissimum dominum Wla­dislaum Hungáriáé et Bohemiae regem, principalem in prae­insertis commissionibus, ex adverso principaliter nominatum, omnesque alios et singulos sua communiter vel divisim interesse putantes, eorumque procuratores, si qui erant in Romana [curia], pro eisdem ad dicendum et excipiendum quicquid verbo vel in scriptis contra supradictam nobis factam et praesentatam commissionem, necnon iura pro devolatione causae huiusmodi ad Romanam curiam facientia et apud acta causae huiusmodi praedicta dicere sive excipere volebant ad unum (?) primum, 1 necnon ad dandum et recipiendum, darique et recipiendo dari(?) 2 libellum sive summarium in huiusmodi causa petitionem per audientiam publicam litterarum contradictarum domini nostri papae citari mandavimus et fecimus ad certos alios, successivos, 1 Ez a három szó a hártya romlása miatt kétes. 3 E két szó hasonlóképpen.

Next

/
Oldalképek
Tartalom