Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

quantum doctrina et ingenium vestrum hac in controversia, quae nostra propria est, praestare possit, volumus ac vobis iniungimus, ut ipsius facti seriem, quam his inclusam accipie­tis, diligenter consideretis, caeterisque omnibus rebus omissis, consilium in favorem ipsius dominae Beatricis et matrimoni)' conficiatis, dignum causa, dignum nomine vestro et expec­tatione nostra, illudque expediatis quo celerius fieri poterit, ac saltem inter dies octo proximos. Res enim celeritatem postulai, quicquid autem scribimus, nulli enuntiabitis, con­fectumque consilium sigillo vestro obsignatum et manu vestra suscriptum per fidum nuntium in manus domini Bartholo maei Chalci, secretarii nostri, mittetis. In simili forma domino Lancelloto Decio consiliario. Christoforus Latuada episcopus, Branda. CCLXII. 1497. szeptember 20. II. Ulászló magyar király levele VI. Sándor pápához Budáról, melyben keserű panaszok közt, erélyesen kéri, hogy a pápa oldozza őt fel a Beatrixszal kötendő házasság kötelezettségétől. Velenczei áll. levéltár, Collezione Podocatoro, 1. VIII. n. 614. Beatissime etc. Et si saepe antea de hac eadem causa mea matrimoniali cum ad sanctitatem vestram, tum etiam ad sacrosanctum reverendissimorum dominorum cardinalium senatum diligentissime perscripsi, ostendique effìcacissimis rationibus dispensationem, quam totiens humiliter petii iure quodam optimo mihi esse concedendam, propter duorum regnorum meorum impendentia mala. Tamen vestra sanc­titas iustissimis meis postulatis ac salutiferis tot populis precibus hactenus annuere non dignata est. Quin immo ego in causam tractus continuo distineor, quominus imminenti­bus manifestum ruinam hisdem regnis mature ac salubriter consulam. Sed esto, pater beatissime, quod apud sanctam istam et clementissimam sedem nullam gratiam invenire

Next

/
Oldalképek
Tartalom