Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

conclusum fuit data atque reeepta fide nomine praedicti serenissimi Wladislai regis. Item sciendum est, qualiter praefati domini praelati et barones Hungari ad maiorem firmitatem dicti matrimonii et cautelam praelibatae serenissimae Beatricis reginae praestite­runt eidem iuramentum et obligaverunt se ìpsos curaturos et facturos ita et taliter, quod matrimonium ipsum perfice­retur et omnino sortiretur effectum. Pollicentes firmiter et expresse praelati et barones ipsi, quod si diabolus temptaret ipsum Wladislaum regem, quod nollet dictum matrimonium perficere, praelati et barones ipsi quavis causa non obstante relinquerent Wladislaum regem praedictum et adhaererent praefatae serenissimae Beatrici reginae, tamquam eorum dominae et reginae, promittentes praelati et barones ipsi tarn pro se ipsis, quam nomine et pro parte confoederatorum et adhaerentium, et quilibet ipsorum promisit, iuravit et se obligavit in manibus praefatae serenissimae Beatricis reginae. Item sciendum est, qualiter peractis rebus praedictis praefati domini praelati et barones, habentes matrimonium ipsum pro confecto, consuluerunt et persuaserunt affatae sere­nissimae reginae Beatrici, quod de inde in antea se haberet ac firmiBer teneret pro uxore dicti Wladislai regis. Auferentes propterea ab omnibus curialibus et puellis ipsius regalis maiestatis omnes vestes et velamina lugubria, supplicantes etiam eidem serenissimae Beatrici reginae, quod proxime futuro die licitum esset ipsis praelatis et baronibus procla­mare praedictum Wladislaum regem simul cum ipsa sere­nissima Beatrice regina, sicque factum fuit. Postremo, ut alia intermedia agitata, tractata, ratificata hinc inde et affirmata et iurata abmictantur (!), quae omnia suo loco et tempore latius explicabuntur, die videlicet quarto Octobris, 1490 praedictus serenissimus Wladislaus rex cum magna comitiva praelatorum et baronum atque curialium contulit se ad hospitium praedictae serenissimae Beatricis reginae, ab eademque honorifìce receptus, factis salutatio­nibus, habitisque hinc inde iocundis loquutionibus pro celeb­ratone matrimonii per verba et de praesenti vocatis ad haec specialiter, videlicet reverendis domino Urbano quon-

Next

/
Oldalképek
Tartalom