Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
summa pecuniarum subveniremus ad solvendum militibus Bohemis, ne illi ad stipendia regis Romanorum se conferrent, quos iam sollicitabant cum prompta pecunia oratores dicti regis Romanorum. Nos igitur tanquam uxor et consors sua pro conservatione communis status et regni, ut petebatur, dedimus eidem decem milia florenos. Item cum regia maiestas in Posonium properaret pro conducendis militibus Bohemis, audiens adventum regis Romanorum, nostrani maiestatem petivit, quod iremus Strigonium pro nostrae maiestatis maiore cautela et securitate, eo quod dictum Castrum esset maigis (!) munitum et quia ipse non habebat gentes, quibus Budam defenderent et promisit, quod in redditu suo ex Posonio nos traduceret et nuptiarum solempnia celebraret in castro Budensi, cui nos assensimus et parivimus, tamquam uxor et consors. Item dum dictus dominus rex esset Posonii, misit ad nostram maiestatem dominum Petrum Gereb, per ipsum rogans nos, ut de pecunia aliqua subveniremus eidem ad conservationem communis status pro solutione Bohemis militibus facienda, cum quibus iam composuerat, et si non haberemus in promptu pecuniam, ut venderemus reverendo domino Vrbano Agriensi duo castra, 1 quae nostra maiestas habebat in comitatu Soliensi, pro florenis octo milibus, ut eidem satisfaceremus. In tam urgenti necessitate vendidimus praedicta castra octo milibus florenis, quae tunc valebant ultra triginta milia florenorum et eandem summám octo milium florenorum misimus ad ipsum dominum regem per supradictum dominum Agriensem Vrbanum. Item cum nostra maiestas plures copias armatorum haberet, ipse serenissimus dominus rex ipsas pluribus litteris et nunctiis a nobis peciit pro conservatione communis status, quibus concessis usus est ipse et ad defensionem civitatis Pesthiensis contra ducem Albertum custodiam Albaeregalis, ne a Romanorum rege caperetur et ad custodiendum civitatem Budensem pro eadem causa. Item eas habuit contra ducem Albertum. 1 Saskő és Lipcse. Aragoniai Beatrix.