Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

nona, die vicesima secunda mensis Martii, hora meridiei vel quasi in oppido videlicet Vetteri (!) Buda, Vesprimiensis diocesis, iurisdictionis vero spirituális Strigoniensis, domo scilicet venerabilis domini Stephani de Estheny 1 archidiaconi in ecclesia Strigoniensi ac canonici Vetteris (!) Budae, pon­tifìcatus autem sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Innocentii divina Providentia papae octavi, anno eius octavo, in mei notarii publici et testium infrascriptorum prae­sentia constitutis personaliter reverendissimis dominis Petro 2 archiepiscopo Collocensis (!), Ladislao Gereb Transylvanen­sis, Thoma 3 Iauriensis, Iohanne 4 Chanadiensis, Stephano 5 Syrimiensis, Luca electo Bosnensis ecclesiarum episcopis, domino Dominico praeposito Albae Regalis, item magni­ficis dominis Stephano de Bathor woywode (!) Transylva­nensi. Stephano 0 corniti Zepusiensi, Paulo Kynyesy, 7 Petro Gereb, Ladislao Losoncz, Nicoiao Bamphy, 8 Nicolao Chechy, Ladislao Kauasy, Johanne de Perin, 9 item egregiis Caspare de Bodo, Benedicto Zakh, Johanne Zapy, 1 0 quos serenissima " domina Beatrix de Arrogonia Hungáriáé, Bohemiae regnorum etc. regina ac Austriae dux in hunc, qui sequitur, modum articulatim allocuta est : Reverendissimi ac magnifici domini ad iustifìcationem nostram pateat dominationibus vestris reverendissimis et magnificis, quod anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo, die quartadecima Iulii domi­nationes vestrae reverendissimae et magnifìcae supplicarunt nostrae maiestati Budae in domo nostrae habitationis, ut nos consentiremus, quod serenissimus rex Wladislaus Bohe­miae eligeretur in regem Hungáriáé et quod vellemus etiam 1 Valószínűleg Eszényi (Ezeny) István, a ki ez időben csakugyan ó-budai kanonok és bácsi prépost volt. 3 Váradi. 3 Bakócz. * Zokoli. 5 Fodor (Crispus). 6 Zápolyai. 7 Kinizsi. 8 Bánfi. 9 Perényi. 1 U Alighanem Chapy, diósgyőri várnagy.

Next

/
Oldalképek
Tartalom