Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

quae cum non parvum in se scrupulum habeant, quem­admodum puto reverendissimam dominationem vestram pro sua sapientia iudicaturam, necesse est, ut illud imprimis tollatur, quo stante nequaquam in re ulterius procedi sine vestro, nostroque maximo onere posset. Quod quemad­modum scio vos non minus, quam nos honoris esse stu­diosos, ita mihi persuadeo non minus grave ac ponderosum a vobis, quam a nobis aestimatum iri. Veniam igitur ad rem. Illustrissimi principes mei causam affìnitatis, quam summo affectu amplexati sunt, non minori studio prose­quuntur, paratique sunt ad finem deducere, quando vos idem pari affectu cupiatis, et iam eorum excellentiae mihi voluntatem suam aperuiessent super conditionibus per vos propositis et per litteras abbatis praenominati mihi declaratis, ut ad conclusionem deveniri posset, quando honestissimae conditiones nostrae a vobis, ut speramus, admittantur, nisi impedimentum quoddam non parvi momenti intercessisset. Nam Ferdinandus rex proximis diebus non solum pontifici, sed et caeteris omnibus Italiae potentatibus per oratores significavit serenissimum regem vestrum Beatricem eius filiam, olim reginam vestram, matrimonio ita sibi con­iunxisse, ut etiam per copulam carnalem perpetuo confir­maverit. Cuius rei fama cum ad hunc diem non solum manserit, verum etiam aucta sit, illustrissimorum principum meorum animos non parum suspensos tenet, qui quamquam a me primo moniti, deinde litteris reverendissimae domina­tionis vestrae confirmati, pro certo haberent reginae verba dari, et iccirco contemnentes ea, quae de dicto matrimonio variis ex locis afferebantur, in pratica affìnitatis proce­debant, ut reverendissimae dominationi vestrae bene notum est. Tarnen videntes nunc Ferdinandum regem ad huius­modi publicationem devenisse, quae actio ut maximi pon­deris est, et in maximum auctoris dedecus cessura, si rei minus vere innitatur, ita minime est parvifacienda, existimarunt nec iniuria quidem temerarios se dici et haberi posse, si non explorata prius et manibus, ut aiunt, facta eius rei veritate, ad ulteriora procederent, venirentque rem ipsam inconsulte tractantes ad eum locum, unde non sine honoris

Next

/
Oldalképek
Tartalom