Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

super affinitate inter serenissimum regem vestrum et prin­cipum meorum excellentias eontrahenda proxime ad me scripsit, fecissentque, ut est a me scriptum, nisi bene omnia rimantes, quae ad rem dissimulandam conducere possunt, vidissent illud idem secretiori via agi posse. Est isthic guber­nátor abbatie Pechvvaradiensis, 1 vir sane non imprudens et illustrissimis principibus meis, quorum est subditus, ad­modum fidus Is visus est eorum excellentiis idoneus, per quem ista agantur ; itaque ei per litteras aperte significavi ipsarum voluntatem, quae ea est, ut minime dubitem et reverendissimae dominationi vestrae et serenissimo regi gra­tissimam futuram. Quare gubernatori ad eam accedenti rogo benignam se ostendat et eius verbis plenam adhibeat fidem. Et quoniam reverendissima dominatio vestra obnixe petit, ut res haec secretissima habeatur, ob eas causas, quas sapientissime in litteris suis commemoravit,illud repetám, quod in aliis meis dixi ea diligentia et taciturnitate apud nos tractari, ut non solum secreta sed etiam sepulta dici possint ; neque timendum sit, ut a nobis incipiat prodire in lucem, hoc non tacebo, quod ad rem pertinere videtur. Miserimi superioribus diebus illustrissimi principes mei ora­torem ad regem Romanorum, invitati ab eius maiestate ob causam privilegiorum, quam reverendissima dominatio vestra bene novit, ab eo proxime venerunt litterae, quibus signi­ficavi inter sermones cum Maximiliano habitos, cum ab eius maiestate quaereretur, an esset per illustrissimos principes meos et regem Ferdinandum ullum serenissimo regi vestro datum auxilium, et respondisset scire se illustrissimos prin­cipes meos nec dedisse auxilium, nec requisitos quidem fuisse, de Ferdinando vero ignorare. Tunc dixisse Maximia­num regem Ferdinandum credere filiam Hungáriáé vel sal­tem Bohemiae reginam futuram, sed frustra in hoc spe esse, quoniam certo sciret serenissimum regem vestrum nullo pacto eam accepturum in uxorem. Unde haec sciat Maximia­nus, nobis non constai, sed bene advertendum videtur, ne si haec ab eo iactarentur, ut desperatam de matrimonio 1 Raffaello della Caude, pécsváradi jószágkormányzó.

Next

/
Oldalképek
Tartalom