Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
sima et potius hic apud nos, quam istic apud vos publicetur. Nam, ut dominatio vestra sciat et intelligat, diu apud nos celari non potest, necesse enim est, ut infra unum aut ad summum duos menses, vel longe etiam citius in lucem veniat. Urget quippe regina, et nescimus iam subterfugia reperire. Opus itaque est, ut ei aperte et ingenue regia maiestas respondeat, et mentem detegat, ubi quantae insurgent tempestates, quod fierit comitiva, dominatio vestra, quae reginam novit, previdere et considerare potest; quicquid tamen sit, hoc pro comperto habeatis, quod primum regia ista maiestas secundos successus habere, ut praemisi, incipiet, prout absque dubio iam habere coepit, vel res ista in lucem veniet e vestigio, oratores ad concludendum hanc affìnitatem misuri sumus, ita quod ante septimum, vel longe sciam celerius istic constituentur, et omnia concludent, modo res interim apud vos sit et maneat integra; et si forte illustrissimis istis principibus et dominationi vestrae consultum, opusque videbitur, poteritis quempiam nuntium fidelem et secretum pro connoscenda (!) veritate et rei huius certitudine, huc, praetextu quasi ad abbatiam Pezvaradiensem 1 veniret, ad hanc maiestatem, in primis tamen ad me, vel in mea absentia ad dominum Ioannem de Sellenberg, cancellarium regni Bohemiae, dominationi vestrae bene notum,' mittere, qui publicam aliquam legationem ex parte reverendissimi domini cardinalis Ascanii etc. huic referat, deinde secretairi audientiam procurabo, in qua hoc, quod in praesenti causa affinitatis scribo, sua regia maiestas viva voce et stipulata manu ratificabit. Deinde mittet, ut praedixi, oratores ad concludendum omnia et simul etiam ad traducendum sponsam solemniter. Haec sunt, quae ego ab ista parte egi, sit itaque res apud vos salva et integra est, et quae scribi illustrissimis principibus illis placent, signifìcetis mihi quamprimum, et me ab illa parte, quemadmodum ego ab ista facio, de hac ipsa affinitate et principum illorum extrema voluntate per 1 A pécsváradi apátságot Mátyás Ascanio Sforzának adományozta; ez okból oda feltűnés nélkül lehetett Milánóból megbízottat küldeni.