Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

CVIII. 1490. június 2. Beatrix királyné rendetete Fály szabolcsmegyei községhez Budáról, mely­ben őket a híve, Perényi János szomszédos birtoka s jobbágyai ellen elkövetett birtokháborításokért és erőszakoskodásokért megdorgálja s megfenyegeti. Perényi-család levéltárában, (Nemzeti iMúzeum.) Beatrix dei gratia regina Hungáriáé, etc. Austriaeque ducissa, fìdelibus nostris providis et circumspectis iudici, iuratis, caeterisque civibus et incolis possessionis nostrae Paly salutem et gratiam. Ex gravi querela fidelis nostri magnifici Johannis de Peren accepimus admodum displi­center, qualiter vos non contenti prioribus eidem illatis iniu­riis, rursus et iterum multiplices dietenus eidem et suis iniurias inferre coepissetis, metasque possessionis suae Dobos interato anichilassetis et penitus distraxissetis, nec­non ex jobagionibus suis nonnullos diris verberum et vul­nerum plagis affecissetis. Quae omnia nobis tanto graviora sunt et molesta, quanto sciamus eundem per vos contra iura sua inquietari. Super quo fideli tati vestrae firmiter prae­cipimus et mandamus aliud habere nolentes, quatenus sta­ti m acceptis praesentibus, praescriptas metas dictae posses­sionis Dobos per vos, ut praemittitur, distractas et anichi­latas rursus et iterato reficere, renovare "et reparare, jobagio­nibusque praefati Johannis de Peren de universis iniuriis per vos eisdem illatis taliter contentos reddere debeaftfs —] ro nobis contra vos ratione praevia querela corrigatur. Nam alioquin commisimus et informationell! dedimus fideli. nostro egregio Johanni de Chapy, corniti castri nostri Diosgewr, qualiter vos a talibus insolentiis vestris coerceat et com­pescat. Et nichilominus etiam ipsi Johanni de Peren facul­tatem dedimus, ut ipse se et suos adversum vos omnibus viis et remediis non sine vestro incommodo tueatur et defendat. Aliud igitur, prout periculum vestrum evitare cupitis, facere non ausuri. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Budae, feria quarta proxima post festum Penthecostes, anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo. Regina Beatrix m. p.

Next

/
Oldalképek
Tartalom