Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
potuit, superest nunc nil aliud, nisi quod hodie post mediam noctem praeter omnium spem et expectationem dominus rex in fatum concessit, sincere et treugis et paci fecit, fuerat quarta huius, hoc est in palmarum sollemniis laetus et rubore perfusus, subito morbo correptus expiravit, magno de se relieto desiderio, novi nihil adhuc videtur, omnia timore et pavore piena sunt, nihil nunc agitur, nisi ut qui possent tumultus exorire, compescantur, disponantur praesidia et copiae undique accessuntur. Dignetur sanctitas vestra quid me facere velit, iubere et cito rescribere. Accedit, quod pridie quando rex naturam concessisset, rumor frequens ortus est, quod Turchus maximas copias adiuvantibus Moldavis et Volachis in Transilvaniam destinasset et hodie longe magnum rumor ipse increbrescit. Dignetur pro deo sanctitas vestra oculos suae pietatis ad has res convertere, ne, si (negligi videantur) rei publicae Christianae deterius aliquid (quid absit) contingat. Non dubito, quod sanctitas vestra matura super his consultatione habita, celerique adhibita executione, pro sua divina sapientia et prudentia opportune his omnibus providebit. Imo etiam in minimis (pro suo officio) non deerit, et ut ita celerius agatur, humillime oro, atque humillime exposco. Solvi Evangelistae tabellario, harum nuntio, hic in recessu ducatos viginti et feci concordari navium pro transitu e Segna 1 in Italiam, spopondi praeter hos dari sibi a vestra sanctitate deberi pro suo integro servitio ducatos triginta sub ista conditione, quod in diebus tredecim teneatur se praesentari sanctitati vestrae, quae dignabitur cito eum remittere cum expectata expeditione. Caeterum beatissime pater, quantum mihi ex multis ac variis argumentis coniectare licet, puto in gubernatorem regni sufficiendum quendam comitem Stephanum Bathor waywodam Transilvanum, qui vir probus est, integre et omni plenus sanctitate et qui semper et de sede apostolica et de fidei Christianae rebus optime meritus fuit, in quem video omnium oculos satis coniectos, nescio tamen 1 Zengg.