Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

que iuris doctorem, dominum Georgium de Polis, custodem et canonicum Strigoniensem, ut dictas ipsas audiat et de iure illas decidat et componat, facies ergo, ut partes ipsae apud ipsam Georgium se conveniant et iura eorum porrigant, quia ipse virtute nostrarum litterarum commissionalium omnia ad finem et silentium perpetuum deducet, studeas etiam, quod eidem domino Georgio per partes de expensis provideatur, quia non esset iustum, quod ad expensas suas ad declarandum dictram ipsam venisset et tu etiam ita te gerere debeas, quod omnino nunc silentium in causa ista perpetuum imponetur. Datum in arce Viennae XV Iulii MCCCCLXXXVIII, et si forte inter civitates istas particulares homines illarum aliquid erit per nos de iure declarandum, facias illud exponere ipsi domino Georgio, quia sibi com­misimus, ut nostro nomine secundum ius illud deciarat et aperiat, hoc autem dicimus de ilio, quod pro nobis decla­randum esset. Datum ut supra. LXXIX. 1488. július 23. Beatrix királyné levele Bécsből valamelyik bányaváros tanácsához, melyben 300 forint taxa elengedését megtagadja. Briisseli orsz. levéltár, id. osztály, tom. I, fol. 7. Beatrix etc. Circumspecti viri, fìdeles nobis dilecti. Accepimus litteras vestras et per eas sane percepimus ea, quae nobis seribitis de necessitate vestra et propter illám dicitis illos tricentos tlorenos, quos de summa trium milium fìorenorum de texa solvere remansistis, nobis satisfacere non valere nec posse et nobis, ut illos remittamus, supplicastis. Respon­dimus vobis, quod vos bene scitis, quod de summa taxae vobis maximam gratiam fecimus et deduximus sum­mám callam(?) ad summám trium millium fìorenorum et nobis solvere promisistis, quod nunc etiam debeamus dictos tricentos florenos defalcare. Sciatis illud agere nullo modo posse, quia nos etiam sumus hic in maximis debitis

Next

/
Oldalképek
Tartalom