Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

iioster homines nobis expresserunt, hoc ordine protenduntur : Prima enim meta incipit a parte orientali in rippa (így) fluvii Sayou, ubi sunt due mete terree, una scilicet antiqua dumum saliceum in se continens, et alia de novo erecta; a quibus egre­ditur versus plagam occidentalem, et modicum currendo venit ad unam metam terream in prato de novo erectam, de qua ad eandem plagam currendo et quendam alveum transeundo venit ad duas metas terreas in quodam monticulo inter duas vias, que de dicta possessione Mohy in villám Keren ducunt. positas, quarum una antiqua et alia est renovata; unde dictam magnam viam ad plagam occidentalem transeundo et in terris arabilibus currendo, iungit quatuor metas terreas, quarum una pro nunc similiter est renovata; abindeque adhuc ad eandem plagam currendo, annectit trés metas angulares, in quarum una est dumus querci, alia vero est renovata; de quibus refle­ctitur ad plagam septemtrionalem, et parvum per currendo retiansit dictam magnam viam iungitque tres metas terreas antiquas ; unde ad eandem plagam transeundo venit ad quatuor metas terreas antiquas inteí terras arabiles existentes; abin­deque per modicum spatium currendo, iungit tres metas terreas similiter antiquas ; unde ad dictam plagam septemtrionalem transeundo, venit ad quatuor metas terreas antiquas, quarum quidem metarum semper una est renovata; de quibus per largum spatium eundo, transit quandam stratam publicam de dicta Mohy in predictam villám Olnad ducentem, circa quam in dorso cuiusdam alvei est una meta terrea de novo erecta; unde intrat in ipsum alveum, et per eundem alveum circuendo in iunctura alterius alvei exit de eodem et iungit unam metam terream de novo erectam ; de qua adhuc ad eandem plagam currendo, iungit unam metam renovatam circa quandam viam de Mohy in villám Korh ducentem existentem ; de qua ipsam viam transeundo, annectit aliam metam terream frutices pomi in se habentem et inter terras arabiles positam ; unde similiter ad dictam plagam septemtrionalem currendo et quandam aliam stratam publicam in Solcha ducentem transeundo, annectit unam metam terream renovatam et prope eandem viam positam;:. de qua per modicum spatium currendo, annectit tres metas terreas in fine quarumdam. terrarum arabilium existentes, qua-

Next

/
Oldalképek
Tartalom