Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
ut premittitur faciebant, et in estimatione rerum persolvendarum partes non bene concordabant, ideo magister Ladislaus filius predicti Andree, socius et coneanonicus noster, et sepefatus Nicolaus fráter suus, tam propter bonum pacis et proximitatis dilectionem, quam etiam ipsarum rerum per ipsos recipiendarum integrioritatem atque utilioiitatem, per ordinationem proborum et nobilium virorum et etiam nostram, cum eisdem filiis Thome taliter concordarunt: quod ipsi Ladislaus prepositus et dicti fratres sui pro totáli expeditione ipsius dotis solvcrent eisdem magistro Ladislao et Nicolao fratri suo viginti sex marcas Budenses promtorum denariorum, omni exclusa estimatione, ex quibus decem marcas coram nobis eisdem magistro Ladislao et Nicolao fratri suo, et nominibus aliorum fratrum suorum persolverunt, residuas vero sedeeim marcas solverent eisdem similiter coram nobis in die medii Quadragesime tunc affuturo; quibus persolutis, tam ex parte sua quam fratrum suorum, iidem magister Ladislaus et Nicolaus omnimodam expeditoriam *) dare tenerentur coram nobis Ladislao preposito et fratribus suis antedictis. Quibus supradictis omnibus peractis, licet memoratus Ladislaus prepositus deo celi iubente usque ipsum diem medii Quadragesime viam universe carnis ingressus extitit, tamen ipse magister Stephanus fráter suus et Johannes sacerdos pro domino Demetrio archidiacono Bursiensi, in ipso die medii Quadragesime ipsas sedeeim marcas in promptis denariis dictis magistro Ladislao et Nicolao fratri eiusdem coram nobis plene persolverunt. Qua solutione facta, sepefati magister Ladislaus et Nicolaus fráter suus, sua et aliorum fratrum suorum in personis, eosdem magistrum Stephanum et Demetrium archidiaconum in filios filiorum, heredum per heredes, ratione ipsarum dotis et rerum parafarnalium dicte domine sororis ipsorum et consortis Nicolai filii Ders de ipsa possessione Tur debendarum, penitus et per omnia coram nobis reddiderunt expeditos. Literas etiam, quas ratione iamdictarum dotis et rerum parafarnalium contra eosdem filios Thome haberent emanatas, qualescunque essent, frivolas et viribus carituras reddiderunt. 1) Helyesebben : expeditionem, v. expeditoriam caulwnem, 1358. márcz. 7.