Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

nostra generáli, universitati nobilium comitatus Supruniensis feria secunda proxima post festum Nativitatis beate virginis anno proxime transacto preterita, prope vil­lám Chepregh celebrata, Johannes filius Laurentii de Kys­falud et Nicolaus literátus filius eiusdem ele medio cete­rorum exsurgendo, prout per literas nostras in eadem con­gregatione nostra emanatas informabamur, proposuerant eo modo, quod ipsi unacum Paulo filio Vgrini, Dominico, Petro et Paulo filiis Johannis filii Dominici de Nogmyhaf, ab uno avo egressi et in ima forent possessionaria divi­sione ; unde si in eorum possessionibus ipsorum predecessores divisi extitissent, extunc par ipsarum literarum divisionaliurn habere vellent ab eisdem, nam ipsa divisionalia instrumenta apud ipsos non haberentur; si vero ipsorum predecessores in eorum possessionibus divisi non extitissent, tunc de universis possessionibus eorum divisionem habere vellent ratione patruelis fraternitatis congruentem. Quo percepto, memorati Paulus filius Vgrini et Dominicus filius Johannis, ceteris filiis eiusdem Johannis prelibatis non venientibus nec mittentibus, seque iudiciis con­vinci permittentibus, 1) exsurgentes responderant ex adverso, quod ipsi in eorum possessionibus divi i extitissent et super ipsa divisione literalia haberent instrumenta, ad quorum exhibitionem terminum ulteriorem a nobis sibi dari postularant. Unde nos commiseramus, quod dicti Paulus filius Vgrini et Dominicus filius Johannis prelibata eorum instrumenta literalia, si que in facto premisse possessionarie divisionis haberent confecta, in octavis festi beati Martini confessoris tunc venturis, contra annotatos Johannem filium Laurentii et Nico­laum literatum filium eiusdem exhibere tenerentur coram * nobis, ut his visis, iustitiam congruentem facere valeremus inter partes in premissis. Tandem ipsis octavis festi beati Martini confessoris occurrentibus, Gregorius filius Beze pro annotatis Paulo filio Vgryni et Dominico filio Johannis de Noginyhal cum Iiteris procuratoriis capituli ecclesie Castriferrei, pro ipsis 135 8. szept. 10. J338. nov. 18. x) A nádornak erre vonatkozó 1358 évi szept. 15-én kelt birs'igleveItt olv. Sopron vm. Okit. I. 292. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom