Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

dampna paterentur, lite tamen pendente inter ipsos. Super quo amicitiam vestram presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Nicolaus fráter magistri Pauli homo noster, et unus ex iudicibus quatuor, de premissis sciant et inquirant a quibus decet et licet veritatem. Et post hec prout vobis veritas con­stiterit de premissis, nobis amicabiliter rescribatis. Dátum in vigilia Epiphaniarum Domini, anno eiusdem M 1110 CCC m o L m o nono. Nos igitur amicabilibus vestris petitionibus obtemperantes, cum predicto Nicolao homine vestro et Nicolao de Gurgeteg uno de iudicibus quatuor, magistrum Johannem Bygandy socium et concanoniciun nostrum ad ipsam inquisitionem faciendam pro testimonio duximus transmittendum; qui demum ad nos reversi, unanimi voce nobis retulerunt, quod ipsi in octavis festi Epiphaniarum Domini proxime nunc preteritis, ad maiorem comitatum Posoniensem accessissent et ibi a nobilibus et ignobilibus de premissis talem scivis­sent et indagati fuissent veritatem: quod prefatus magister Petrus quandam silvam ipsorum intra metas dicte civitatis Posoniensis existentem, cum suis iobagionibus succidi fecisset et facérét ineessanter, et de lignis eiusdem silve iidem ioba­giones sui carbones fecissent concremari, in preiudicium eorumdem civium non modicum et gravamen, de quibus etiam iidem cives et iurati non modica dampna passi extitissent, lite tamen pendente inter ipsos; que etiam iidem homines vestri et nostrum testimonium, prout in dictis Iiteris vestris conti­nentur, fide vidissent oculata. Dátum secundo die dietarum octavarum, anno Domini ut supra. Kívül: Nobili viro et honesto, magistro Gyula vicecomiti Posoniensi, amico ipsorum plurimum honorando, pro iudice, iuratis et universis civibus civitatis Posoniensis, contra ma­gistrum Petrum de Sancto Georgio, inquisitoria. 1359. jan. 5. 1359. jan. 13. 1359. jan. 14. Er. papiron, záró pecsét maradványaival. N. Muzeum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom