Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

295. 1359. jan. 14. Az egri káptalan előtt Biri János fia Tamás óvást emel, nehogy néhai nagyanyjának, Lapispataki Vojt leányának Lapispataki Bodon fia Fülöp javaiból őt illető leányi negyede ki­adása körűi a nevezett Bodon fia Dezső fiai valami cselfogással éljenek. Nos capitulum ecclesie Agriensis damus pro memória, quod Thomas filius Johannis de Biri nostram personaliter adeundo presentiam, per modum protestationis nobis curavit significare, quod quia ipse requisitionem quarte filialis condam nobilis domine tunc consortis Gregorii de Noghsemien et filie Woyth de Lapuspatak, avie sue, ex portionibus possessionariis condam Philippi filii Bodon de eadem Lapuspatak, ut dicitur sine herede decessi, que nunc apud manus filiorum Desew filii eiusdem Bodon haberentur, sibi provenientis, Johanni filio suo [com]misisset, ob hoc si iidem filii Desew in aliquo loco testimo­niali vei coram aliquo iudice ordinario comparendo ac alium hominem in persona sua statuendo, literas expeditorias super re­quisitione ipsius quarte filialis ex dictis portionibus ipsius Phi­lippi sibi provenientis recipere conarentur, non in sua eonfessione emanarentur litere supradicte. Quam ob rem ipse dictos filios Desew a tali frauduloso proposito facto vei faciendo, dictos vero iudices ordinarios et quelibet loca testimonialia a talium sub re* ptitiarum literarum datione prohiberet et prohibuit coram nobis. Dátum feria secunda proxima post octavas festi Epiphania­rum Domini, anno eiusdem M m o CCC m o quinquagesimo nono. Kívül: Pro Thoma filio Johannis de Biri, contra filios Deseu filii Bodon de Lapuspatak, super requisitione cuiusdam quarte filialis ex portionibus possessionariis condam Philippi filii Bodon (sine herede) decessi sibi provenientis, per modum intra scriptum protestatoria et prohibitoria. Er. papiron, záró pecsét maradványaival. N. Muz. Kállay lt. 1359. jan. 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom